Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.1
Et tu ergo qui proposuisti satisfacere pro delictis Domino Deo tuo, illi soli interiore corde te purga, illum contuere, qui potest peccata diluere. Adjuvat te, qui putaverit arguendum.
PL 14, 1033Bそれゆえあなたも、主なるあなたの神の前で罪の償いをしようと決意したのなら、ただ神のみに、内なる心においてあなた自身を浄めよ。罪を洗い流しうる神を見つめよ。あなたを責めるべきだと考える者は、あなたを助けている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.2
Denique cum malediceretur David, et ejus dux Abessa injuriam regis vellet ulcisci, dixit ad eum David: Dimitte illum, ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 12) .
PL 14, 1033B実際、ダビデが呪われたとき、その将軍アビシャイが王への侮辱に仕返しをしようとして、ダビデは彼に言った。「彼を放っておけ、呪わせよ。主が彼にそう言ったのだから。主が私の卑しさを見て、この呪いの代わりに私に善いものを報いるように」(サムエル記下16:12)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.3
Vides igitur quod a conviciantibus adjuveris, ut Dominus audiat te, et peccatum tuum remittat? Nam cum ipse accusator tui esse debeas, et coacervare flagitia, teque ipsum offerre supplicio; quomodo negare objecta desideras?
PL 14, 1033Bだからあなたは分かるか、主があなたの言うことを聞き、あなたの罪を赦すために、あなたは罵る者たちによって助けられたことを。あなた自身が自分の告発者であるべきであり、恥ずべき行いを積み上げ、自らを罰に差し出すべきなのに、突きつけられたことを否むなどと、どうして望めようか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.4
Poenitentia patientiam quaerit, patientia mitigat delicta magna. Quomodo irasceris aliis, tuae ipse reus conscientiae? Quomodo commoveris, cum debeas esse miserabilis? Qui arguitur, et (quod est amplius) a semetipso, curare debet sua vulnera, non alterum vulnerare.
PL 14, 1033C悔い改めは忍耐を求め、忍耐は大きな罪をなだめる。あなた自身が自らの良心の被告であるのに、どうして他人に怒るのか。憐れまれるべきなのに、どうして動揺するのか。責められる者、しかも(なお重いことに)自分自身から責められる者は、自らの傷を癒やすべきであり、他人を傷つけるべきではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.5
Nemo alium vulnerando se sanat. Medice, cura teipsum. Si medicus, quanto magis reus prius curare se debet!
PL 14, 1033C誰も他人を傷つけることで自らを癒やしはしない。「医者よ、汝自身を癒やせ」。医者であるなら、まして被告人はまず自らを癒やすべきである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.6
Confiteris peccatum tuum, et medicum te profiteris alienum: etsi veritatis est quod retorques, temporis non est; peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras injustitias meas (Psal. XLIX, 16) ?
PL 14, 1033Cあなたは自らの罪を告白しながら、他人の医者を自称する。あなたが言い返すことが真理に属するとしても、時機ではない。神は罪人に言ったのである。「なぜ汝は私の掟〔底本は injustitias(不義)。引かれた詩篇49:16 の句は justitias(掟)なので、そのように読む〕を語るのか」(詩篇49:16)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.7
Usurpasti tibi ut de Lege arguas, qui contra Legem (Exod. XXIII, 1) ipse fecisti. Quid lacrymarum tempus amittis?
PL 14, 1033Cあなたは、自らは律法に反して(出エジプト記23:1)行いながら、律法によって責める権利を自ら奪い取った。なぜ涙の時を失うのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.46.8
Quid concertando vanos sermones aut audis aut loqueris; cum tibi scriptum sit: Non accipias auditum vanum; cum legeris in Evangelio (Matth. XII, 36) pro omni sermone otioso judicium esse subeundum? Etsi alius loquitur, tace; etsi alius conviciatur, aurem tuam obstrue.
PL 14, 1033C争って空しい言葉を、なぜ聞き、なぜ語るのか。あなたには「空しい聞き伝えを受け入れてはならない」と書かれており、福音書においてあらゆる無益な言葉について裁きを受けねばならない(マタイ12:36)と読んだのに。他人が語っても、黙せ。他人が罵っても、あなたの耳をふさげ。