Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.70.1
(Vers. 32, 33.) Quo magis justus est quisque, eo magis illi insidiatur inimicus; et ideo ait Scriptura: Considerat peccator justum, et quaerit perdere eum. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus: nec damnabit eum, cum judicabitur illi.
PL 14, 1004B(第32、33節)人が義しければ義しいほど、敵はその人を狙う。だから聖書は言う。「罪人は義人を見張り、これを滅ぼそうと求める。しかし主は彼を罪人の手に見捨てず、彼が裁かれるとき、彼を罪に定めない」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.70.2
Videns ergo peccator quia justus in ore suo loquitur, et in corde meditatur sapientiam, quia in lingua sua judicium loquitur, quia in corde suo legem Domini custodit; mortem peccati ei conatur inferre, sed Dominus tuetur eum.
PL 14, 1004Cそれゆえ罪人は、義人が口で語り、心で知恵を黙想し、舌で裁きを語り、心で主の律法を守っているのを見て、罪の死を彼にもたらそうと企てる。しかし主が彼を守る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.70.3
Et ideo non timeamus insidias peccatoris, quoniam Deus pro nobis est. Si ergo Deus pro nobis, qui contra nos? Propterea non derelinquet justum suum Deus, nec damnabit eum, cum habuerit de ipso judicium. Verus enim judex est; et ideo justitia non potest periclitari.
PL 14, 1004Cだから我々は罪人の策略を恐れまい。神が我々の味方だからである。神が我々の味方なら、誰が我々に敵対するのか。それゆえ神は自らの義人を見捨てず、彼について裁きを行うとき、彼を罪に定めない。神は真実の裁き主だからである。だから正義が危うくなることはあり得ない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.70.4
Unde et Aquila dixit: Nec damnabit eum in judicando eo. Symmachus: Nec damnabit, cum judicatur justus.
PL 14, 1004Cそれでアキュラは言った。「彼を裁くにあたって、彼を罪に定めない」。シュンマコスは言った。「義人が裁かれるとき、罪に定めない」。