ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput IX 詩篇45篇講解 第IX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1137A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.1

1

(Vers. 3.) Quo fit ut non timeamus, cum terra nostra turbatur, et transferuntur montes; quia si tu pro nobis, quis contra nos?

PL 14, 1137A

(第3節)こうして、我々の地が乱され、山々が移されるときにも、我々は恐れない。「汝が我々のためにいるなら、誰が我々に敵対するか」だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.2

2

Timere non possumus fragilitates istius carnis, quae timore ac metu frangitur, inflammatur cupiditatibus, luxuria mollitur, deliciis enervatur, vaporatur febribus, dolore vexatur, exanimatur angustiis.

PL 14, 1137B

我々は、この肉の弱さを恐れることはありえない。肉は、恐れと戦慄に砕かれ、欲望に燃え上がり、放蕩に溶かされ、快楽に力を抜かれ、熱病に熱せられ、痛みに苦しめられ、苦難に息も絶えんばかりになる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.3

3

Vel cum transferuntur illi montes in cor maris, de quibus dixit Salvator: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, non solum de ficulnea facietis; sed etiam si monti huic dixeritis: Tollere, et jactare in mare; nihil impossibile erit vobis (Matth. XXI, 21) .

PL 14, 1137B

あるいは、あの山々が海の心の中に移されるときもそうである。救い主はこれについてこう言った。「もし汝らがカラシ種ほどの信仰を持つなら、イチジクの木についてのことを行うだけでなく、この山に向かって、『取り去られて、海に投げ込まれよ』と言うなら、汝らに不可能なことは何もないであろう」(マタイ21:21)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.4

4

Misit se hic mons in cor Judae, et mentem ejus gravi tempestate turbavit, diversarum exagitans fluctibus passionum.

PL 14, 1137B

この山は、ユダの心に自らを投げ込み、さまざまな情念の波に揺さぶって、その精神を重い嵐で乱した。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.5

5

Sicut enim terrarum fertilitati fecunda bonis operibus et devotionis ac fidei fructibus anima comparatur, ut odor Jacob, sicut odor agri pleni; ita etiam procellosi maris inquietudine figuratur anima ejus, qui quietus esse non novit, et amaris cogitationibus excitat graves fluctus.

PL 14, 1137B

善い業と、信心と信仰の実りに豊かな魂は、土地の豊かさにたとえられる。「ヤコブの香りは、満ちた畑の香りのようである」というとおりである。同じように、静まることを知らず、苦い思いで重い波を起こす者の魂は、嵐の海の落ち着きのなさに象られる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.6

6

Denique nec osculo suo Dominus Jesus Judae proditoris amaritudinem temperavit. Suscepit osculum proditor, infudit venenum, mortem irrogavit: cujus aculeum quidem Christus obtudit, sed solus proditor non evasit.

PL 14, 1137C

さらに、主イエスは、自らの接吻によっても、裏切り者ユダの苦さを和らげなかった。裏切り者は接吻を受け、毒を注ぎ込み、死をもたらした。その針をキリストは鈍らせたが、裏切り者だけは逃れなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.7

7

Et ut evidenter montem hujusmodi nobis manifestaret, alibi quoque cum daemonium ab homine jussisset exire, apostolis interrogantibus qua causa illud ipsi ejicere nequivissent, ait: Non ejicitur hoc genus, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20) .

PL 14, 1137C

そして、この種の山を我々にはっきり示すため、別の箇所でも、人から悪霊が出てゆくよう命じたとき、使徒たちが、なぜ自分たちはそれを追い出せなかったのかと尋ねると、こう言った。「この種のものは、祈りと断食によらなければ追い出されない」(マタイ17:20)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.8

8

Et addidit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc illo (Ib., 19) , manu significans quis ille mons esset, quem posset perfecta transferre fides.

PL 14, 1137C

そして付け加えた。「もし汝らがカラシ種ほどの信仰を持つなら、この山に『ここからあちらへ移れ』と言うであろう」(マタイ17:19)。完全な信仰が移すことのできるあの山が何であるかを、手で指し示したのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.9.9

9

Perfecta enim fides grano sinapis comparata est, dicente Apostolo: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2) .

PL 14, 1137C

完全な信仰は、カラシ種にたとえられているからである。使徒は言う。「たとえ私があらゆる信仰を持ち、山々を移すほどであっても、愛を持たなければ、私には何の益もない」(一コリント13:2)。