ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput XXIII 詩篇35篇講解 第XXIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 963C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.23.1

1

Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. Praerogativa praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur.

PL 14, 963C

それゆえ、「汝を知る者たちに汝の慈しみを差し伸べよ」。特権として慈しみが差し伸べられるのは、汝を知るという功が味方する者たちが、慈しみを受けるにふさわしくなるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.23.2

2

Denique in posterioribus etiam vilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum, dicente Domino: Memor ero Rahab et Babylonis scientibus me (Psal. LXXXVI, 4) ; id est, meretricis illius Rahab, et confusionis illius memor ero apud scientes me, vel inter ipsos; quia meretrix illa me agnovit, quem populus non agnovit.

PL 14, 963C

のちの箇所では、いっそう卑しい人々においてさえ、知ろうとする熱意が助けとなったことを我々は認める。主が言う。「私を知る者たちのために、私はラハブとバビロンを思い起こす」(詩篇86:4)。すなわち、あの遊女ラハブと、あの混乱〔バビロンを名の意味で言い換えたもの〕とを、私は私を知る者たちのもとで、あるいは彼らの間で思い起こす。あの遊女は、民が知らなかった私を認めたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.23.3

3

Inter illos ergo qui me sciverunt, commemorabitur Rahab, ut dignum fidei praemium adipiscatur. Unde et in Evangelio dictum advertimus: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31) .

PL 14, 963D

それゆえ、私を知った者たちの間で、ラハブは、信仰にふさわしい報いを得るために思い起こされるであろう。だから福音書にも、こう言われていることに我々は気づく。「遊女たちと徴税人たちは、汝らに先立って天の国に入る」(マタイ21:31)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.23.4

4

Sed quia invalidi sumus ad exsequendum, licet devoti ad credendum: tu, praetende misericordiam tuam in te credentibus, quo devotioni et fidei facta quoque nostra conveniant; nec studium mentis nostrae destituat corporis hujus infirmitas, sed in ipsis tentationibus et infirmitatibus gloriemur, in quibus gloriabatur Apostolus dicens: Libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut praetendat in me virtus Christi (I Cor. XII, 9) .

PL 14, 963D

だが、我々は、信じることには熱心でも、実行するには力が弱いので、汝よ、汝を信じる者たちに汝の慈しみを差し伸べよ。我々の行いもまた、献身と信仰にかなうものとなるように。この体の弱さが、我々の精神の熱意を見捨てることのないように。むしろ、使徒が誇った誘惑と弱さそのものにおいて、我々が誇るように。使徒は言う。「それゆえ私は、いっそう喜んで私の弱さを誇ろう。キリストの力が私のうちに及ぶためである」(一コリント12:9)〔底本は「一コリント」と刷る。引用は二コリント12:9にあたる〕。