Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.24.1
Abundant nobis divinarum testimonia scripturarum, quibus instruimur nihil esse in homine pretiosius fide, nullum tantum esse patrimonium, quod salutis nostrae atque animae pretio conferatur.
PL 14, 1020C我々には神の聖書の証しが豊富にある。それによって我々は、人にあって信仰より尊いものはなく、我々の救いと魂の代価に比べられるほどの財産はないと教えられる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.24.2
Fide Abraham patriam suam reliquit (Gen. XII, 4 et seq.) , et terram, et proximos etiam quos videbat, et eum quem non videbat, tanquam adspiciens sequebatur. Moyses quoque animae suae pretium majus omnibus Aegypti divitiis aestimavit (Hebr. XI, 26) .
PL 14, 1020C信仰によってアブラハムは自分の祖国を去った(創世記12:4以下)。土地も、目に見える近親者も後にし、目に見えない者に、あたかも見ているかのように従った。モーセもまた、魂の代価をエジプトのあらゆる富よりも大きいと考えた(ヘブライ11:26)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.24.3
Quid de viris sublimibus loquar? Rahab meretrix (Josue II, 4 et seq.) alienigena illa de saeculo, tamen animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam vitae periculis putavit esse redimendam: quae exploratores Jesu Nave civibus suis quaerentibus denegavit; et hostes patriae, legatos tamen fidei, maluit occultare quam prodere.
PL 14, 1020C高貴な人々について何を言おうか。遊女ラハブ(ヨシュア記2:4以下)は、世にあって異邦の女であったが、それでも自分の魂は、自分が持つすべてを軽んじるだけでなく、命の危険を冒しても贖うべきだと考えた。彼女は、ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕の斥候を、探しに来た同胞に引き渡さなかった。祖国の敵であっても信仰の使者である彼らを、裏切るよりかくまうことを選んだのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.24.4
Non eam minae civium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. Disce vir, disce Christiane, quomodo verum Jesum sequi debeas; quando femina contempsit omnia sua, et Jesum in figura propter similitudinem nominis est secuta.
PL 14, 1020D同胞の脅しも、戦いの危険も、祖国の炎上も、身内の危機も、彼女を恐れさせなかった。男よ、学べ。キリスト教徒よ、学べ。まことのイエスにどのように従うべきかを。一人の女が自分のすべてを軽んじ、名の類似のゆえに象りにおけるイエスに従ったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.24.5
Unde praeclare Salomon dixit: Divitiae viri, redemptio animae ejus (Prov. XIII, 8) . Redime ergo animam tuam.
PL 14, 1021Aそれゆえ、ソロモンは見事に言った。「人の富は彼の魂の贖いである」(箴言13:8)。だから、あなたの魂を贖え。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.24.6
Vilis est pecunia, sed fit pretiosa per fidem: vilis est cum conditur, pretiosa cum dispergitur; sic enim scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9) .
PL 14, 1021A金銭は卑しいが、信仰によって尊くなる。しまい込まれているときは卑しく、ばらまかれるときに尊い。こう書かれているとおりである。「彼は散らして貧しい者に与えた。その正義は世々限りなく続く」(詩篇111:9)。