Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.1.1
[1165] (Vers. 1.) Omnium nostrum indubia consuetudo est, ut festinemus ad finem, et eorum quae legimus vel vidimus et audivimus, velimus summam cognoscere. Unde titulus ipse otiosos nos esse non patitur, nec feriatis praeterire auribus desiderii communis indicium.
PL 14, 1166D(第1節)我々すべてにとって疑いのない習いは、終わりへと急ぎ、読み、見、聞いたことの要点を知ろうとすることである。それゆえ、表題そのものが、我々が怠けていることも、共通の願いの表れを、休んだ耳で通り過ぎることも許さない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.1.2
Prae caeteris enim, licet etiam in caeteris clareat, divinum tamen in hujusmodi psalmo refulget oraculum. Unde diligentius quid sit finis consideremus; finis enim dicitur τέλος, et summa rei ejus quam volumus explicare.
PL 14, 1166D他のどの詩篇にもまして——他の詩篇にも明らかではあるが——この詩篇において、神の託宣は輝く。それゆえ、終わりとは何かを、いっそう入念に考えよう。「終わり」は「テロス」〔ギリシア語〕と言い、我々が説き明かそうとするその事柄の要点でもあるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.1.3
Finis dicitur Christus, quia ipse est finis Legis; sicut scriptum est: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) . Finis etiam dicitur, quia ipse est principium et finis.
PL 14, 1167Aキリストは「終わり」と呼ばれる。彼が律法の終わりだからである。「律法の終わりはキリストであり、信じるすべての人を正義に至らせる」(ローマ10:4)と書かれているとおりである。また彼が初めであり終わりであるゆえにも、「終わり」と呼ばれる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.1.4
Ergo isti psalmi qui titulantur: In finem; aut de Christo sunt, aut ipsius Christi: de Christo, cum ipse annuntiatur: ipsius Christi, cum ipse se nuntiat, venturumque promittit in terras, et futuram nobis revelare dignatur proprii corporis passionem.
PL 14, 1167Aそれゆえ、「終わりに向けて」と題されたこれらの詩篇は、キリストについてのものか、キリスト自身のものかである。キリストについてのものとは、彼が告げ知らされるときであり、キリスト自身のものとは、彼が自ら告げ、地上に来ることを約束し、自らの体の来たるべき受難を、我々に明かすことを良しとするときである。