ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVII, Caput II 詩篇47篇講解 第II章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1145D · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.2.1

1

Requies ergo vera jam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. Ideoque qui sabbati secundum Legem solemnitatem custodiebant, unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud.

PL 14, 1145D

それゆえ真の安息は、もはや働きをやめることにではなく、復活の時にある。だから、律法に従って安息日の祭りを守っていた者たちは、「安息日の一日」と呼んでいた。安息日が一つだけであって、ほかにはないかのようにである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.2.2

2

Nos qui observantiam induimus spiritalem, et ad similitudinem et requiem Dei cupimus nostram formare militiam, atque in illa civitate coelesti nostrum exhibere ministerium: ubi non est exemplar, non umbra, sed veritas; primam dicimus sabbati, sicut scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matt. XXVIII, 1) .

PL 14, 1146A

霊的な遵守をまとい、神の似姿と安息に合わせて自らの軍務を形づくり、かの天の都で自らの奉仕を果たすことを望む我々、すなわち、手本も影もなく真理があるところでの奉仕を望む我々は、「安息日の第一日」と言う。書かれているとおりである。「安息日の夕べ、安息日の第一日に明るくなるころ」(マタイ28:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.2.3

3

Nihil autem pulchrius, nihil expressius. Ante resurrectionem sabbatum dixit, post resurrectionem primam sabbati nuncupavit. Joannes quoque Evangelista dicit: Prima sabbati venit mane Maria Magdalena; cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX, 1) .

PL 14, 1146B

これ以上に美しく、これ以上に明確なものはない。復活の前には「安息日」と言い、復活の後には「安息日の第一日」と呼んだ。福音記者ヨハネもまた言う。「安息日の第一日、マグダラのマリアが朝早く来た。まだ闇のあるうちであった」(ヨハネ20:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.2.4

4

Tenebrae pro tempore, mane pro gratia. Sed isti expressius secundum Evangelium, quasi recusso velamine.

PL 14, 1146B

「闇」は時を、「朝」は恩寵を言う。しかしこれらの者たち〔isti の指す者は定かでない。福音記者たちと取った〕は、福音に従って、覆いを払いのけたかのように、いっそう明確に〔語る〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.2.5

5

David autem sub Lege positus, et moderationem tenuit debitae cantionis, et mysterium non repressit, ut secunda sabbati diem Dominicam declararet; quo apud Judaeos ordinem numeri putaret esse servatum, et spiritale sacramentum agnosceret revelatum. Audiamus igitur quid dicat, qui in secunda sabbati Deo psallit.

PL 14, 1146B

ダビデは律法のもとに置かれていたので、定められた歌の節度を守りつつ、奥義を押し隠さず、「安息日の第二日」によって主日を明らかにした。それによって、ユダヤ人のもとでは数の順序が守られていると思われ、〔分かる者には〕霊的な秘義が啓示されたと認められるようにしたのである。それゆえ、安息日の第二日に神に詩を歌う者が何を言うかを、聞こう。