Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.1
Denique ut adverteremus, quod secundum hominem locutus esset, paulo post dixit: Ecce appropinquat hora, ut Filius hominis tradatur in manus peccatorum (Matth. XXVI, 45) .
PL 14, 1063C実に、彼が人間に即して語ったことを我々に悟らせるために、少しあとで言った。「見よ、時が近づいた。人の子が罪人たちの手に引き渡される」(マタイ26:45)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.2
Et Judae osculanti ait: Juda, osculo filium hominis tradis; hoc est, venenum infundis osculo, quo gratia charitatis infunditur: osculo quod sacrae pacis insigne est: osculo quo amicitia fida firmatur: osculo, quo fides sancta signatur?
PL 14, 1063Cそして接吻するユダに言う。「ユダよ、汝は接吻で人の子を引き渡すのか」。すなわち、愛の好意が注がれるその接吻で毒を注ぐのか。聖なる平和の印であるその接吻で、忠実な友情を固めるその接吻で、聖なる信仰が封印されるその接吻で、そうするのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.3
Hoc ergo osculo tradis periculo, quem propter osculi commercium venerari deberes? Et tradis filium hominis homo, qui propter hominum salutem descendit de coelo? Sic enim scriptum est: Filius hominis qui est in coelo, ipse est qui descendit e coelo (Joan. III, 13) .
PL 14, 1063Dでは、汝は、接吻の交わりゆえに崇めるべき者を、この接吻で危険に引き渡すのか。しかも人である汝が、人々の救いのために天から降った人の子を引き渡すのか。こう書かれているからである。「天にいる人の子、その者こそ天から降った者である」(ヨハネ3:13)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.4
Filium hominis tradis, qui te ex peccatore apostolum fecit: Filium hominis tradis, qui venit, ut in sanguine suo omnium peccata dilueret? Ego osculum non nego: ipse videris, qui violaveris osculi sanctitatem.
PL 14, 1063D汝を罪人から使徒にした人の子を引き渡すのか。自らの血によってすべての人の罪を洗い流すために来た人の子を引き渡すのか。私は接吻を否定しない。接吻の聖さを犯した汝自身が、そのことを考えるがよい。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.5
An non legisti quod utiliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) ? Nec immerito graviore telo tantae dignationis percussus est Judas, quam si eum fulmine perculisset.
PL 14, 1064A汝は読まなかったのか。友の傷は敵の進んでする接吻よりも益がある(箴言27:6)と。ユダがこれほどの懇ろさというより重い武器に打たれたのは、故なきことではない。雷で打ち倒されたとしても、それほど重くはなかったであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.6
Denique patientiam Domini ferre non potuit, qui majestatem prodidit; adeo ut sibi ipsi tanti sceleris reatus non posset ablui. Itaque abiit, pecuniam refudit; hoc est, condemnavit avaritiam suam tantae impietatis auctorem, pretium perfidiae synagogae reddidit.
PL 14, 1064A要するに、威光を売り渡した者は、主の忍耐に耐えることができなかった。その結果、これほどの罪の責めは、自分では洗い流せなかった。そこで彼は去り、金を投げ返した。すなわち、これほどの不敬の張本人である自らの貪欲を断罪し、背信の代価を会堂に返したのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.7
Non excusatur proditor, qui poenitentiae locum invenire non potuit; sed acervatur sacrilegium Judaeorum, qui etiam proditoris vocibus arguuntur.
PL 14, 1064A裏切り者が弁解されるのではない。彼は悔い改めの余地を見いだすことができなかった。だが、ユダヤ人たちの冒瀆は積み重ねられる。彼らは裏切り者の言葉によってさえ責められるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.8
Ille suum crimen agnovit dicens, quod tradiderit sanguinem justum: isti et pretium sceleris receperunt, et acrioribus studiis justitiae principem persecuti sunt.
PL 14, 1064A彼は、義なる血を引き渡したと言って、自らの罪を認めた。だがこの者たちは、罪の代価を受け取り、さらに激しい熱意で正義の君を迫害した。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.9
Ideo ad istorum omnium perpetuam condemnationem latro crucifixus absolvitur; quia ille Christum in suppliciis agnovit suis, quem isti in beneficiis non agnoverunt: et peccatum suum confessus est Christo, qui sciret ignoscere; quia in cruce sua regnum Domini mente conspexit, quod in convivio Christi Judas videre non potuit.
PL 14, 1064Bそれゆえ、これらすべての者への永続する断罪として、十字架につけられた盗賊は赦される。彼は自らの刑罰のうちにキリストを認めたが、この者たちは数々の恵みのうちに認めなかった。彼は赦すことを知る者であるキリストに自らの罪を告白した。十字架の上でも、主の国を心で見たが、ユダはキリストの食事の席でそれを見ることができなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.10
Ideo precationem latronis vox secuta est coelestis hujusmodi: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .
PL 14, 1064Bそれゆえ、盗賊の祈りに、次のような天の声が続いた。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.17.11
Tripudiabas, draco, quod apostolum subtraxeras Christo: plus amisisti quam sustulisti, qui latronem vides in paradisum esse translatum. Nemo est qui possit excludi, quando receptus est latro, minister tuus; et eo pervenit, unde ipse dejectus es.
PL 14, 1064B竜よ、汝は使徒をキリストから奪い去ったと小躍りしていた。だが汝は、奪ったものより多くを失った。盗賊が楽園へ移されるのを見ているのだから。汝の下僕であった盗賊が迎え入れられたとき、締め出される者はもはや誰もいない。汝自身が突き落とされた場所へ、彼は至ったのである。