ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XV 詩篇1篇講解 第XV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 928B · 3 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.15.1

1

Denique prius nos revocavit a lapsu, quam ad palmam victoriae provocavit. Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum.

PL 14, 928B

こうして彼は、勝利のシュロへと促すより先に、堕落から我々を呼び戻した。彼は言う。「幸いな人、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まなかった者は」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.15.2

2

Vide ubi beatus appelleris, o homo: non in divitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis, aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, verum etiam ministerium ad culpam exhibent ei qui uti his nesciat.

PL 14, 928B

人よ、あなたがどこで幸いと呼ばれるのかを見よ。富の中ではなく、権力や名誉の中ではなく、生まれの高貴さや、容姿の美しさの中ではなく、体の健やかさの中でもない。これらのうちに、本性としての善はない。それどころか、これらは容易にその反対に変わるだけでなく、これらを用いることを知らない者には、咎へのしもべともなる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.15.3

3

Quis enim justus propter pecuniam? Quis humilis in potestatibus? Quis misericors propter nobilitatem? Quis castus propter decorem? Illecebrosa haec magis sunt ad peccatum, quam fructuosa ad virtutis profectum.

PL 14, 928B

実際、金銭のゆえに正しい者が誰かいるか。権力の中で謙遜な者が誰かいるか。高貴な生まれのゆえに慈しみ深い者が誰かいるか。美しさのゆえに貞潔な者が誰かいるか。これらは、徳の進歩に実りをもたらすよりも、むしろ罪へと誘うものである。