ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXV 詩篇37篇講解 第XXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1021A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.25.1

1

Si igitur talis fueris, ut possis contemnere non solum omnia tua; sed etiam ipsam carnem tuam pro justitia, qua nulla potest locupletior esse possessio (possessio enim pretiosa, homo mundus) etsi flumina te superiora concluserint, transis.

PL 14, 1021A

それゆえ、あなたが、自分のすべてのものを軽んじるだけでなく、正義のために自分の肉さえ軽んじることができる者となるなら(正義より豊かな所有はありえない。清い人こそ尊い所有だからである)、たとえ上から川があなたを閉じ込めても、あなたは渡る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.25.2

2

Nam etsi dederit tentandi tui Dominus potestatem, mandat tamen diabolo ut animam tuam ipse custodiat; secundum quod scriptum est: Ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3) ; tentat enim ut adversarius, defendit ut servus.

PL 14, 1021A

なぜなら、たとえ主があなたを試みる権能を与えても、主は悪魔に、あなたの魂を自ら守るよう命じるからである。こう書かれているとおりである。「敵と守る者を滅ぼすために」(詩篇8:3)。悪魔は敵として試み、僕として守るのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.25.3

3

Scriptum est enim: Et volet tibi unicornuus servire (Job. XXXIX, 9) . Servit enim, qui non ex voluntate sua quod optat, exsequitur; sed ex necessitate mandatis imperialibus invitus obtemperat.

PL 14, 1021B

こう書かれているからである。「一角獣〔底本は unicornuus。unicornis と読む〕は汝に仕えようとする」(ヨブ記39:9)。仕えるとは、自分の意志から望むことを行うのでなく、必要に迫られ、支配者の命令に不本意ながら従うことだからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.25.4

4

Vide altitudinem Christi, quemadmodum retorsit in diabolum malitiae suae pretium. Ille nos cogit, quod odio habemus, hoc facere: Non enim quod volo, hoc ago, ut Apostolus dixit, sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 15) .

PL 14, 1021B

キリストの高さを見よ。キリストは、悪魔の悪意の報いを、どのように悪魔自身に返したか。悪魔は、我々が憎んでいることを我々にさせようとする。使徒が言ったとおりである。「私は、望むことを行わず、憎むことを行っている」(ローマ7:15)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.25.5

5

Retorsit in illum Dominus, ut et ipse plerumque non faciat quod vult; sed quod odit, hoc faciat. Denique animam quam vult expugnare, custodit.

PL 14, 1021B

主はそれを悪魔に返し、悪魔自身がしばしば、望むことを行わず、憎むことを行うようにした。実際、悪魔は、打ち破ろうと望む魂を守っているのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.25.6

6

Nos corruptelam carnis condemnamus, et sequimur; ut illa vidua quae promissam marito fidem irritam facit, et postea nubere vult, quod ante fugiebat (I Tim. V, 20) .

PL 14, 1021B

我々は肉の堕落を断罪しながら、それに従う。夫に約束した信義を無にして、後に、以前は避けていた結婚を望むあの寡婦のようにである(一テモテ5:20)〔ミーニュの引照の番号は本文の内容と合わない〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.25.7

7

Ille inimicus est sanctis, et defensor adhibetur, quo amplius puniatur; ut nocere non audeat, qui nocere desiderat. Et quanto tolerabilius est amare virtutes, etsi implere non possis, quam odisse virtutes, quibus nocere non possis.

PL 14, 1021C

悪魔は聖なる者たちの敵であるが、守る者として用いられる。いっそう罰せられるためである。害を加えたいと願う者が、害を加えることを敢えてしないようにである。徳を満たせなくても愛するほうが、害を加えられない徳を憎むよりも、どれほど耐えやすいことか。