Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.28.1
Quomodo ergo amplificavit super hunc supplantationem suam Judas, et cecidit eques retrorsum? Quod in Juda est, dolum fecit: quod in Christo, volens passus est. Saepe videmus fortiorem velle percuti; ut acrior lacessitus insurgat, vehementius excitetur.
PL 14, 1080Cでは、いかにしてユダはこの者に対して自らの足払いを大きくし、そして騎手は後ろへ落ちたのか。ユダに属することとしては、彼は策略を為した。キリストに属することとしては、自ら望んで受難した。我々はしばしば、より強い者が打たれることを望むのを見る。挑まれて、いっそう激しく立ち上がり、より烈しく奮い立つためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.28.2
Momordit ergo serpens calcaneum equi, virus suae fraudis evomuit: volens eques se ipse dejecit, volens cecidit; ut nos levaret. Quid est tamen, quod ait Scriptura: Et cadet eques retrorsum (Gen. XLIX, 17) ? Cur retrorsum, nisi ut regeret retro se sequentes?
PL 14, 1080Cこうして蛇は馬の踵を噛み、自らの欺きの毒を吐き出した。騎手は、自ら望んで身を投げ落とし、自ら望んで落ちた。我々を引き上げるためである。しかし、聖書が言う「騎手は後ろへ落ちる」(創世記49:17)とは、どういうことか。なぜ後ろへなのか。自らの後ろに従う者たちを導くためでなければ、何であろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.28.3
Retrorsum erat Petrus, cui dixit: Vade retro post me (Marc. VIII, 33) . Retro erant apostoli, et caeteri discipuli. Ideo retrorsum cecidit; quia super quos cadit, salvat.
PL 14, 1080D後ろにいたのはペトロであり、彼にこう言った。「私の後ろに行け」(マルコ8:33)。後ろにいたのは使徒たち、そして他の弟子たちである。だから後ろへ落ちたのである。その上に落ちる者たちを、救うからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.28.4
Omnis enim qui super hunc lapidem, inquit, ceciderit, conquassabitur: supra quem autem ceciderit, emundabit eum (Luc. XX, 18) . Alii habent, ventilabit eum; alii, comminuet.
PL 14, 1080D「この石の上に落ちる者は誰でも、砕かれる。しかし、その石が誰かの上に落ちるなら、その者を清める」(ルカ20:18)と言う。ある本は「その者をあおぎ分ける」とし、別の本は「その者を粉々にする」としている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.28.5
Qui enim ventilat frugem, mundat a paleis: qui comminuit aliquid, in pulverem redigit; ut mollitia pulveris, vel poculo salubri, vel reliquo medicinae usui sine ulla perturbatione proficiat.
PL 14, 1080D穀物をあおぎ分ける者は、もみ殻から清める。何かを粉々にする者は、それを粉にする。粉のやわらかさが、健やかにする杯にも、その他の薬の用いにも、いささかの障りもなく役立つようにするためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.28.6
Unde colligimus cavendum, ne quis semel per baptismum susceptus a Christo, ex ejus decidat corpore, hoc est, excutiatur ab Ecclesia; ipsa est enim mortis ruina perpetuae.
PL 14, 1080Dこのことから我々は、次のことに用心すべきだと結論する。一度洗礼によってキリストに受け入れられた者が、その体から落ちないように、すなわち教会から振り落とされないように。これこそが永遠の死の崩落だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.28.7
Illum autem qui venit crediturus in Christum; ut eum mors ejus inveniat, crux ejus assumat, clavus infigat, sanguis infundat, sepultura quoque ejus involvat, gratia resurrectionis attollat, de somno suscitet, a morte vivificet: illum, inquam, a saeculo liberat, a peccato mundat, sanat a vulnere, a duritia impietatis inflectit, ad mansuetudinem pietatis emollit, ut circumciso corde, incircumscriptum illum et incomprehensibilem hauriat spiritum, bibat poculum salutis aeternae. Cecidit ergo eques retrorsum.
PL 14, 1081Aしかし、キリストを信じようとして来る者は――その者を、キリストの死が見いだし、十字架が引き取り、釘が打ちつけ、血が注ぎ、葬りもまた包み、復活の恩寵が引き上げ、眠りから呼び覚まし、死から生かすのであるが――、その者を、と私は言う、〔キリストは〕世から解放し、罪から清め、傷から癒し、不敬の頑なさから曲げ、敬虔の柔和へと和らげて、心に割礼を受けた者が、限られることも捉えられることもない霊を汲み、永遠の救いの杯を飲むようにする。こうして騎手は後ろへ落ちたのである。