Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.25.1
(Vers. 15.) Et ideo framea peccatorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
PL 14, 979C(第15節)「それゆえ、罪人たちの剣は彼ら自身の心臓に突き刺さり、彼らの弓は折れるように」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.25.2
Ut quemadmodum revertitur pax in Dei servulos ab eis qui non receperint benedicentium pacem: ita etiam malitia peccatorum, qua justo nocere conantur, in eorum perniciem revertatur; quo suis telis et vulneribus trucidentur.
PL 14, 979C祝福する者の平和を受け入れなかった者たちから、その平和が神の僕たちに戻ってくるように、罪人たちの悪意もまた、それによって義人を害そうと努めたその悪意が、彼ら自身の滅びへ戻ってくるように。それによって、自らの矢と傷で彼らが屠られるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.25.3
Saepe enim jacula in ipsos qui ea jecerint, refunduntur Quod etiam proximo accidit bello, cum infideles et sacrilegi lacesserent aliquem in Domino confidentem, et regnum ejus ereptum ire contenderent, Ecclesiis Domini persecutionum saeva minitantes; ut subito ventus oriretur, qui infidelibus excuteret scuta de manibus, ac tela omnium, atque missilia in peccatoris exercitum retorqueret.
PL 14, 980A投げ槍はしばしば、それを投げた者たち自身に跳ね返るからである。これは最近の戦でも起こった。不信の者や神を汚す者たちが、主に信頼する一人の人を攻め立て、その王国を奪い取ろうと争い、主の諸教会に迫害の残酷を突きつけて脅していたとき、突然風が起こり、不信の者たちの手から盾を払い落とし、彼ら全員の槍と飛び道具を罪人の軍勢へ投げ返したのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.25.4
Adhuc hostis deerat, et jam illi ventorum praelia ferre non poterant, suisque spiculis sternebantur. Et quod pejus est, non erant corporum graviora vulnera illa, quam mentium; deficiebant enim corde, cum Deum adversum se pugnare cognoscerent.
PL 14, 980Aまだ敵はいないのに、彼らはすでに風の戦いに耐えられず、自らの矢で打ち倒された。さらに悪いことに、あの傷は体のものよりも心のものの方が重かった。神が自分たちに逆らって戦っていると悟ったとき、彼らは心が挫けたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.25.5
Exierant itaque provocantes, et de pharetra cordis sui adversus populum Christianum venenata perfidiae jacula proferebant; sed in caput eorum sua revertebatur impietas.
PL 14, 980Aこうして彼らは挑発しながら出て行き、自らの心の矢筒から、不信の毒を帯びた矢をキリスト教徒の民に向けて取り出していた。だが彼らの不敬虔は、彼ら自身の頭に返ってきた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.25.6
Denique ipsi inter se sua perfidia sunt soluti, paratasque fidelibus insidias dissipavit Dominus; ut non solum piis nocere non possent, sed propriis auxiliis nudarentur, atque ad hostem arma sua transirent.
PL 14, 980Bついに彼らは、自らの不信によって互いの間で崩れ、主は信仰ある者たちに仕掛けられていた罠を散らした。その結果、彼らは敬虔な者たちを害することができなかったばかりか、自らの助けを奪われ、その武器は敵のもとへ移った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.25.7
Quanto melius non protulissent gladium de vagina, hoc est, impia nequaquam verba prompsissent? Nam si pro otioso sermone redditurus est unusquisque rationem, quanto magis verba sacrilegii gravibus suppliciis expiabit?
PL 14, 980B鞘から剣を抜かなかったなら、すなわち不敬虔な言葉を決して口にしなかったなら、どれほどよかったであろう。実際、人は皆、無益な言葉について申し開きをせねばならぬのなら、神を汚す言葉を、どれほど重い刑罰で償わねばならないことか。