ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput II 詩篇38篇講解 第II章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1039C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.2.1

1

Et ideo David secum ipse meditabatur, quod Christum in se locutum esse retinebat, ut cum aliqui ei essent molesti, et eum ad contentionem lacessere conarentur, patientiam indueret, certandi studia declinaret, ex quibus inanis strepitus et jurgia frequenter oriuntur.

PL 14, 1039C

それゆえダビデは、自分のうちでキリストが語ったと確信していたので、自ら思い巡らしていた。それは、誰かが自分にとって煩わしく、論争へと挑発しようとするときに、忍耐をまとい、争いへの熱を避けるためであった。争いからは空しい騒ぎと口論がしばしば生じるのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.2.2

2

Ideoque cum sancto David plerique ejus virtutibus invidentes, qui eum de proposito mansuetudinis, et humilitatis affectu crederent diducendum, frequenter ingruerent; ipsae quoque praecipue nequitiae spiritales in coelestibus, adversus quas grave luctamen est justis, ad commovendum eum ministros suae improbitatis impellerent: ne inter obstrepentium crebra certamina, et disceptationum tumultus sermo aliquis sibi offensionis excideret, tacere sanctus Propheta proposuit.

PL 14, 1039C

それゆえ、聖なるダビデの徳をねたむ多くの者が、彼を柔和の決意と謙遜の心情から引き離せると考えて、しばしば襲いかかった。また、とりわけ天上における霊的な邪悪の諸霊――義人にとっては重い格闘の相手である――までもが、彼を動揺させようとして、自らの邪悪の下僕たちを駆り立てた。そこで聖なる預言者は、騒ぎ立てる者たちの絶え間ない争いと論争の騒擾のさなかに、何か躓きとなる言葉が自分から漏れ出ることのないよう、黙することを決意した。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.2.3

3

O validum scutum circumspectae munitionis silentium! O fidissimum stabilitatis fundamentum, in quo si quis potuerit stare, lubricum verbi timere non possit! Multi enim etiam stabili corde firmati, incauti tamen, sermonis fluctuantis errore saepe ceciderunt.

PL 14, 1039D

おお、用心深い防備の力強い盾である沈黙よ。おお、安定のこの上なく確かな土台よ。そこに立つことのできた者は、言葉の滑りやすさを恐れることがありえない。多くの者が、堅固な心に支えられていながら、不用意であったために、揺れ動く言葉の過ちによってしばしば倒れたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.2.4

4

Videns igitur hujusmodi insidiis et vano concertantium strepitu se Propheta tentari, intra se ipse tacitus conferebat, legem sibi taciturnitatis imponens; et cum taceret, insultantibus sibi, et ut loqueretur aliquid provocantibus; qualia solent insolentium esse certamina atque sermones: Responde nobis, si de aequalitate praesumis: vides et tu esse te victum, et nihil habere quod referas; cum se prope ad vocem conviciis videret impelli, se ipse revocabat, ut loqueretur in corde.

PL 14, 1040A

それゆえ預言者は、この種の策略と、論争する者たちの空しい騒ぎによって自分が試みられているのを見て、黙したまま心の内で自らと語り合い、自らに沈黙の掟を課した。そして彼が黙していると、人々は彼を嘲り、何か言うよう挑発した。傲慢な者たちの争いと言葉の常として、こう言うのである。「もし対等だと自負するなら、我々に答えよ。あなたも、自分が負かされ、言い返すことが何もないと分かっているのだろう」。ほとんど罵りによって声を出すよう駆り立てられていると見たとき、彼は自らを呼び戻し、心の中で語ろうとした。