ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput V 詩篇43篇講解 第V章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1090A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.5.1

1

Et patres, inquit, nostri annuntiaverunt nobis. Qui sunt isti patres nostri? Titulus habet quia psalmus filiis Core scriptus sit; ut ab ipsis canatur, qui psallendi munus receperant, et in hujusmodi officium fuerant deputati.

PL 14, 1090A

「そして我々の父祖たちが我々に告げた」と言う。この我々の父祖とは誰か。表題によれば、この詩篇はコラの子らのために書かれた。歌う務めを受け、そのような職務に定められた者たち自身によって歌われるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.5.2

2

Core autem et Dathan et Abiron cum aliis qui adversum Moysen et Aaron insurrexerant studio contumaci, terrae hiatu in deserto vorati sunt et necati. Quibus mortuis, qui alii patres eorum filiis mirabilia opera Domini annuntiare potuerunt?

PL 14, 1090A

ところが、コラ、またダタンとアビラムは、他の者たちとともに、頑なな熱心さでモーセとアロンに逆らって立ち上がり、荒れ野で、地の裂け目に呑まれて死んだ。彼らが死んだのち、他のどの父祖が、彼らの子らに主の驚くべき業を告げることができたのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.5.3

3

In malevolam enim animam non ingreditur sapientia. Si sui ergo patres non annuntiaverunt filiis, alieni multo minus, qui declinarunt sobolem perfidorum. Qui sunt itaque isti patres?

PL 14, 1090B

悪意ある魂のうちには、知恵は入らないからである。それゆえ、自分の父祖たちが子らに告げなかったのなら、他人の父祖たちはなおさらである。彼らは不信の者たちの子孫を避けたのだから。では、これらの父祖とは誰か。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.5.4

4

Vide ne illi, de quibus dictum est: Interroga patrem tuum, ipse tibi dicet (Deut. XXXII, 7) . Interroga quando legis Paulum: vel si non legis, et movet te aliquid, in ipso require.

PL 14, 1090B

見よ、彼らは、「汝の父に尋ねよ。彼は汝に語るであろう」(申命記32:7)と言われた者たちではないか。パウロを読むときに尋ねよ。読まなくとも、何かがあなたを動かすなら、その人自身のうちに探せ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.5.5

5

Ipse est enim bonus pater, qui potest docere et formare in nobis Dominum Jesum; sicut ipse testatus est dicens: Filioli mei, quos ego parturio; donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .

PL 14, 1090B

彼こそ、我々のうちに主イエスを教え、形づくることのできる善い父だからである。自ら証して言ったとおりである。「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.5.6

6

Ostendit tibi hos patres Evangelista Joannes, qui ait: Dico vobis, patres, qui cognovistis eum qui est ab initio (I Joan. II, 13) . Isti sunt patres, quorum senectus vita immaculata est.

PL 14, 1090B

福音記者ヨハネは、これらの父祖をあなたに示している。彼は言う。「父たちよ、私は汝らに言う。汝らは、初めからある者を知ったからである」(一ヨハネ2:13)。彼らこそ父祖であり、その老いは汚れなき生である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.5.7

7

Ideo in conventu seniorum appone digitum ori tuo; ut audias quod tibi prosit, et vitae aeternae sacramenta cognoscas: ne interstrepas insolens tiro doctoribus; et qui adhuc discere debeas, dicere praesumas. Quid igitur isti patres annuntiaverint Core filiis audiamus.

PL 14, 1090C

だから、長老たちの集いでは、指を口に当てよ。あなたの益になることを聞き、永遠の生命の秘義を知るためである。新参者でありながら、無礼にも教える者たちの話に割り込んで騒ぐな。なお学ぶべきなのに、語ることを僭越にもするな。では、これらの父祖がコラの子らに何を告げたのかを聞こう。