Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.23.1
(Vers. 11.) Vacate, inquit, et videte, quia ego sum Dominus. Vox Domini post bella sedata: Vacate, ut nulla animarum sit occupatio; ne offusio saecularium perturbationum internae oculum mentis obducat.
PL 14, 1143C(第11節)「手を空けよ、そして見よ、私が主であると」と言う。戦いが鎮められたのちの主の声である。「手を空けよ」とは、魂にいかなる煩いもなくなるように、ということである。世俗的な動揺の注ぎかけが、内なる精神の目を覆わないためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.23.2
Vacate, inquit, ab erroribus, vacate a perturbationibus, vacate a peccatis; quia omnis qui peccat, non vidit Deum, nec cognovit eum (I Joan. III, 6) ; sicut in Epistola sua dixit Joannes Evangelista.
PL 14, 1144A誤りから手を空けよ、動揺から手を空けよ、罪から手を空けよ、と言う。「罪を犯す者は皆、神を見たことがなく、神を知ったこともない」(一ヨハネ3:6)。福音記者ヨハネが、自らの書簡で言ったとおりである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.23.3
Vacate ergo studio cognoscendae divinitatis: nolite terrenis operibus occupari. Ideo rex Aegyptiorum augeri jubebat numerum laterum, et caetera onera Judaeorum; ne cognoscerent Deum, et cultui sacro vacarent, offensus Moysi et Aaron voce sanctorum, qui dicebant: Dimitte populum Dei, ut eamus et serviamus Domino Deo nostro (Exod. V, 6 et seq.) .
PL 14, 1144Aそれゆえ、神性を知ろうとする熱意に専念せよ。地上の仕事に没頭してはならない。だからこそ、エジプト人の王は、煉瓦の数を増やすよう、またユダヤ人のほかの重荷も増やすよう命じていた。彼らが神を知り、聖なる礼拝に専念しないようにするためであった。王は、聖なる者であるモーセとアロンの声に気分を害していた。二人はこう言っていた。「神の民を去らせよ、我々が行って、我々の神である主に仕えるために」(出エジプト記5:6以下)。