Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.29.1
Denique expulsi sunt; quia injusti viri in loco sancto stare non poterant. Unde et Apostolus dixit: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12) . Et utique ei dixit qui non corpore, sed fide stabat.
PL 14, 966Aこうして彼らは追い出された。不義の人々は聖なる所に立つことができなかったからである。だから使徒も言った。「立っている汝は、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10:12)。そして使徒はこれを、体によってではなく信仰によって立っていた者に言ったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.29.2
Possumus et in futurum intelligere, ibi, ut est: erit fletus, et stridor dentium (Matth. XIII, 14) ; et: Nudus ibi pergam (Job. I, 21) . Quam brevis in exitu et quanta conclusio!
PL 14, 966A「そこ」を未来について解することもできる。「そこには嘆きと歯ぎしりがあろう」(マタイ13:14)〔引照は刷られたまま写す。この句はマタイ13:42 にある〕と言われるとおりであり、また「裸で私はそこへ行く」(ヨブ記1:21)ともある。結末において、なんと短く、なんと大きな締めくくりであることか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.29.3
Non sim, inquit, superbus, ut peccem; non peccem, ne movear, ne cadam; non cadam, ne expellar, sicut Adam de paradiso expulsus est; quia in ipso primum pes superbiae stare non potuit. Nescit stare superbia; et si ceciderit, non novit resurgere.
PL 14, 966B彼は言う。私は傲慢であってはならない、罪を犯さぬために。罪を犯してはならない、動かされぬために、倒れぬために。倒れてはならない、追い出されぬために。アダムが楽園から追い出されたように。まさに彼〔アダム〕において、傲慢の足は初めて立つことができなかったからである。傲慢は立つことを知らない。倒れたなら、立ち上がることを知らない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.29.4
Et ideo pulchre iste et in superioribus locutus est de superbis: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8) ; hoc enim stabile, illud infidum.
PL 14, 966Bそれゆえこの者は、先の箇所でも傲慢な者たちについて見事に語った。「ある者は戦車に、ある者は馬に〔頼る〕。だが我々は、我々の神の名において大いなる者とされる」(詩篇19:8)。これは堅固であり、あれは頼りにならないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.29.5
Et subjecit: Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus (Ibid. 9) . Et in libro Michaeae prophetae scriptum est: Noli superbe gaudere mihi, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam (Mich. VII, 8) .
PL 14, 966Bそして彼は付け加えた。「彼ら自身は縛られて倒れ、我々は立ち上がり、起こされた」(詩篇19:9)。また預言者ミカの書にはこう書かれている。「私に対して高ぶって喜ぶな、私の敵よ、私が倒れたからといって。私は立ち上がる」(ミカ7:8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.29.6
Cecidimus enim in hoc mundo, sed in Christo resurreximus: cui est honor, gloria, virtus, perpetuitas et a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 14, 966C実際、我々はこの世で倒れたが、キリストにおいて立ち上がった。彼に栄誉、栄光、力、永続は、世々より、今も常に、世々限りなくある。アーメン。