Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.44.1
Vide nunc pauperem mysticum, id est, simplicem et timentem Dei nomen, audientem verbum de castitate, et solventem; audientem de misericordia, et solventem; audientem de placiditate, et non irascentem: divitem vero illum arrogantem et superbum, audientem quidem, sed post se rejicientem sermones Dei; audientem de condemnatione luxuriae, et magis luxuriantem.
PL 14, 988Cさて、奥義の意味での貧しい者を見よ。すなわち、素朴で神の名を畏れ、貞潔についての言葉を聞いて返し、慈しみについて聞いて返し、穏やかさについて聞いて怒らない者である。他方、あの富める者を見よ。高慢で傲り、聞きはするが、神の言葉を後ろに投げ捨て、放縦への断罪について聞いて、かえって放縦に身をまかせる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.44.2
Denique Ecclesia solvit quod accepit, Synagoga non solvit. Cognosce Ecclesiam solvere: Tui, inquit, erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum servaverunt (Joan. XVII, 6) . Et alibi: Ipse enim Pater diligit vos, quia vos me diligitis (Joan. XVI, 27) .
PL 14, 988Dこうして、教会は受けたものを返し、会堂は返さない。教会が返していることを知れ。「彼らは汝のものであった。汝は彼らを私に与え、彼らは汝の言葉を守った」(ヨハネ17:6)。また別の箇所では「父自身が汝らを愛している。汝らが私を愛しているからである」(ヨハネ16:27)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.44.3
Reddidit ergo Ecclesia quam accepit a Domino pecuniam charitatis, sed Synagoga non reddidit.
PL 14, 988Dそれゆえ、教会は主から受けた愛の金を返したが、会堂は返さなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.44.4
Ideoque de Judaeis dicitur: Si non venissem, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 24) ; quia audierunt utique, et non crediderunt.
PL 14, 988Dだからユダヤ人について、こう言われる。「もし私が来て彼らに語らなかったなら、彼らに罪はなかったであろう。しかし今や、彼らは自分の罪について言い訳できない」(ヨハネ15:24)。確かに聞いたのに、信じなかったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.44.5
Probatum est ergo quia mutuati sunt peccatores, et non solverunt. Peccator igitur eget semper: justus autem abundat et tribuit, cujus dives est conscientia.
PL 14, 989Aこうして、罪人たちは借りて、返さなかったことが証明された。それゆえ罪人は常に欠乏し、義人は豊かで、与える。その良心が富んでいるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.44.6
Ideoque Judaei in suis divitiis eguerunt: Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) ; Christiani autem in divitiis simplicitatis suae non defecerunt.
PL 14, 989Aだからユダヤ人は、自分たちの富のうちにあって欠乏した。「富める者たちは欠乏し、飢えた」(詩篇33:11)。他方、キリスト教徒は、自らの素朴さの富のうちにあって、衰えなかった。