Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.21.1
Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putavi, quo tres gradus recto ordine factos asseramus; ut qui beatus vult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est, in eorum cogitationibus non ambulet; deinde non stet in via peccatorum; tertio, non sedeat in cathedra pestilentiae.
PL 14, 931Aそこで私は、もう一つの伝承も見過ごすべきではないと考えた。それによれば、三つの段階が正しい順序で設けられている。幸いでありたい者は、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まない、すなわち彼らの思いの中を歩まない。次に、罪人たちの道に立たない。第三に、疫病の座に座らない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.21.2
Tu igitur qui in Ecclesia factus es Christianus, vel qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9) . Nec cogites quae sunt impia.
PL 14, 931Aそれゆえ、教会でキリスト教徒となったあなた、あるいは恩寵へ向かうあなたは、不敬虔な者たちのはかりごとを慎め。そうして、こう言うことができるように。「神よ、不敬虔な者たちとともに私の魂を滅ぼすな、血を流す人々とともに私の命を滅ぼすな」(詩篇25:9)。不敬虔なことを思うな。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.21.3
Quae sunt illa, nisi quae in Dei excogitantur injuriam? Pietas enim prima in Deum, secunda in parentes. Et quidem inimicus inserit frequenter diversa mentibus nostris: et ideo caute Propheta cogitationes magis, quam infusiones improvisas putavit ad crimen tenendas.
PL 14, 931Bそれらは、神への侮辱のために思いめぐらされるもの以外の何であろうか。敬虔は、第一に神に対して、第二に親に対してだからである。そして実際、敵はしばしば、さまざまなものを我々の心に挿し入れる。それゆえ預言者は慎重に、思いのほうを、不意に注ぎ込まれるものよりも、罪として問うべきものと考えたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.21.4
Abstinuisti ergo ab impiorum consiliis? Recte; non tamen statim beatus. Cave etiam ne in via peccatorum steteris.
PL 14, 931Bあなたは不敬虔な者たちのはかりごとを慎んだのか。よろしい。しかし、直ちに幸いなのではない。罪人たちの道にも立たないように気をつけよ。