ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XXXVI 詩篇40篇講解 第XXXVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1084B · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.36.1

1

Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel; hoc est, populi Deum videntis, qui et Dominum suum et Deum credit: A saeculo et in saeculum: fiat, fiat. In Hebraeo habetur: Amen, amen; ut asseruerunt, qui librum legerunt in Hebraicis litteris scriptum.

PL 14, 1084B

「祝福される、主、イスラエルの神は」と言う。すなわち、神を見る民の〔神〕であり、その民は彼を自らの主、また神と信じる。「世から世まで。そうあれ、そうあれ」。ヘブライ語には「アーメン、アーメン」とある。ヘブライ文字で書かれた書を読んだ者たちが断言したとおりである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.36.2

2

Graecus hoc loco γένοιτο, γένοιτο dixit: quod est: Fiat, fiat. Quod verbum diversas significationes habet, ut sit interdum imperantis, interdum precantis, interdum confirmantis aliquid: imperantis est, cum superior inferiori statuit quid faciendum sit, vel sequendum: precantis est, sicut illud: Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10) ; non enim Deo quis imperat, sed precem fundit: confirmantis est, cum benedicit propheta, vel sacerdos, vel sanctus aliquis; et populus respondet: Fiat, fiat.

PL 14, 1084B

ギリシア語の本はこの箇所で「ゲノイト、ゲノイト」と言った〔ギリシア語〕。これは「そうあれ、そうあれ」(fiat, fiat)である。この語はさまざまな意味を持ち、ときに命じる者の言葉となり、ときに祈る者の言葉となり、ときに何かを確認する者の言葉となる。命じる者のものであるのは、上位の者が下位の者に、何をなすべきか、あるいは何に従うべきかを定めるときである。祈る者のものであるのは、「汝の意志が成れ」(マタイ6:10)のようなときである。誰も神に命じるのではなく、祈りを注ぐからである。確認する者のものであるのは、預言者や司教や何か聖なる者が祝福し、民が「そうあれ、そうあれ」と答えるときである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.36.3

3

Hic ergo magis confirmatio mihi videtur benedictionis, quam oratio, vel deprecatio: maxime quia repetitio ipsius facta sermonis est. Et videtur Hebraeus quidem sermo mutatus; sed idem sensus expressus.

PL 14, 1084C

ここでは、祈りや懇願であるより、むしろ祝福の確認であると、私には思われる。とりわけ、その言葉そのものが繰り返されているからである。ヘブライ語の語は変えられたように見えるが、同じ意味が表されている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.36.4

4

Sicut enim cum sacerdos benedicit, populus respondet, amen, confirmans benedictionem sibi, quam plebi sacerdos a Domino deprecatur; ita in psalmo responsum est: Fiat, fiat; quasi: Amen, amen.

PL 14, 1084C

すなわち、司教が祝福すると、民が「アーメン」と答え、司教が主に民のために願う祝福を、自分たちのものとして確認するように、詩篇でも「そうあれ、そうあれ」と、いわば「アーメン、アーメン」と答えられているのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.36.5

5

Amen autem confirmationis verbum evidenter ostenditur in Evangelio, ubi Dominus confirmans sermonem suum dicit: Amen dico vobis (Matth. XIX, 23) .

PL 14, 1084C

「アーメン」が確認の語であることは、福音書で明らかに示される。そこで主は、自らの言葉を確認して言う。「アーメン、私は汝らに言う」(マタイ19:23)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.36.6

6

Major autem vis est, ubi repetitus est sermo; quod in libro Evangelii secundum Joannem frequentius invenimus; quia ipse maxime de coelestibus et profundis mysteriis est locutus; sicut scriptum est: Amen, amen dico tibi; nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .

PL 14, 1084C

語が繰り返される箇所では、力はいっそう大きい。そのことをヨハネによる福音書の書物で、我々はより頻繁に見いだす。彼がとりわけ天上の、深い奥義について語ったからである。こう書かれているとおりである。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。水と聖なる霊によって新たに生まれない者は、神の国に入ることができない」(ヨハネ3:5)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.36.7

7

Et alibi: Amen, amen dico vobis; si quid petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 23) . Abundant duo exempla; reliqua vero si quis quaesierit, inveniet.

PL 14, 1084D

また別の箇所ではこう言う。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。汝らが私の名によって父に何かを求めるなら、父は汝らに与える」(ヨハネ16:23)。二つの例で十分である。残りは、もし誰かが探すなら、見いだすであろう。