Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.19.1
Propterea incorruptibilis suscepit hanc carnem, ut faceret incorruptibilem: et immortalis, ut faceret immortalem. Si quis ergo eum sequitur, induet immortalitatem.
PL 14, 1065Aそれゆえ、朽ちない者として彼はこの肉を引き受けた。肉を朽ちないものにするためであり、不死の者として〔引き受けた〕のは、肉を不死にするためである。したがって、誰であれ彼に従う者は、不死を着るであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.19.2
Si quis voluntatem ejus facit, non morietur in aeternum; sed dicit ei Christus: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Quid est, hodie? Hoc est, de nocte transisti, mecum eris in lumine. Noli tenebras formidare, quem aeterna lux suscepit.
PL 14, 1065A誰であれ彼の意志を行う者は、永遠に死なない。むしろキリストは彼に言う。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。「今日」とは何か。すなわち、あなたは夜から移った。私とともに光の中にいるであろう、ということである。暗闇を恐れるな。永遠の光があなたを迎え入れたのだから。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.19.3
Pulchre etiam subjunxit: Mecum eris in paradiso (Ibid.) ; hoc est, noli dubitare de carne, et me in carne vidisti: noli timere, ne et tu cadas de paradiso, sicut cecidit Adam; sed audi quia mecum eris, quo praesente, cadere non possis.
PL 14, 1065Aさらに彼は見事に付け加えた。「私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。すなわち、肉について疑うな。あなたは私を肉において見たのだから。アダムが楽園から堕ちたように、あなたもまた堕ちはしないかと恐れるな。むしろ聞け、「私とともに」いるのだと。私がいるなら、あなたは堕ちることができない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.19.4
Cecidit caro in paradiso, antequam susciperetur a Christo. Ibi eris susceptus, ubi et ille qui suscepit; quia non mentitus est dicens: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 14, 1065B肉は、キリストに迎え入れられる前に、楽園で堕ちた。あなたは、迎え入れた者のいるその場所に迎え入れられてそこにいるであろう。彼は偽って言ったのではない。「私のいるところに、彼らも私とともにいることを望む」(ヨハネ17:24)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.19.5
Non recedet pastor a gregibus suis, licet jam lupum in paradiso timere non possis, cui dictum est: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18) .
PL 14, 1065B羊飼いは自分の群れから離れない。もっとも、あなたはもはや楽園でオオカミを恐れることはありえない。あなたには、こう言われているのだから。「私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた」(ルカ10:18)〔cui は「あなた」を受けると取った。この言葉は弟子たちに向けて語られたものである〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.19.6
Ideo ante consummationem adversarius dejicitur in incendium, catenis quoque perpetuis alligatur; ut tu jam nullas insidias pertimescas.
PL 14, 1065Bそれゆえ、終わりの完成の前に敵対者は火の中に投げ落とされ、永遠の鎖にも縛られる。あなたがもはや、いかなる策略も恐れないようにするためである。