ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XXIV 詩篇48篇講解 第XXIV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1165A · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.24.1

1

(Vers. 18.) Quid autem non vacuum, quod saeculare atque mundanum; cum recte dixerit, qui mundum istum sobria virtute contempsit: nudus sum natus, nudus et moriar (Job. I, 21) ? Numquid secum quis potest auferre quae possidet?

PL 14, 1165A

(第18節)この世のもの、世俗のものは、空でないことがあろうか。この世を節度ある徳によって軽んじた者が、正しく言ったのに。「私は裸で生まれ、裸で死ぬ」(ヨブ記1:21)。自分の所有するものを、自分とともに持ち去れる者がいるだろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.24.2

2

Hic omnia derelinquit, solus intrat in tumulum, et vacuum illius divitis est sepulcrum, quem nec ipsa terra capiebat. Unde dictum est: Numquid soli habitabitis super terram? Numquid descendit in illud sepulcrum gloria domus ejus aut copiae (Esai. V, 8) ?

PL 14, 1165A

この者はすべてを残し、ひとりで墓に入る。その富める者の墓は空である。大地そのものも彼を収めきれなかったのに。それゆえ言われた。「汝らは、地の上にただ汝らだけで住むのか。その墓の中に、その家の栄光や財産が降っていくのか」(イザヤ5:8)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.24.3

3

Vide vim Scripturae. Gloria saeculi non descendit cum peccatore, sed gloria virtutis ascendit cum innocente. Et ut compendiosius dicamus, gloria hominis cum ascendente ascendet: cum descendente non descendet. Quod gratiae est ac virtutis, ascendet.

PL 14, 1165A

聖書の力を見よ。世の栄光は罪人とともに下りはしないが、徳の栄光は無垢な者とともに上る。さらに簡潔に言えば、人の栄光は、上る者とともに上り、下る者とともには下らない。恩寵と徳に属するものが上るのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.24.4

4

In paradisum ascenditur, in infernum descenditur. Descendant, inquit, in infernum viventes (Psal. LIV, 16) . Ideoque Lazarus pauper per angelos in Abrahae sinum est elevatus.

PL 14, 1165B

人は楽園へ上り、冥界へ下る。「生きながら冥界へ下るがよい」と彼は言う(詩篇54:16)。それゆえ貧しいラザロは、天使たちによってアブラハムの懐へと上げられた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.24.5

5

Dives luxuriosus elevans in inferno oculos suos rogat Abraham ut mittat pauperem, et digito suo contingat linguam ejus, quo requiem aliquam in ardore maximo constitutus posset adipisci.

PL 14, 1165B

贅沢な金持ちは冥界で目を上げ、アブラハムに、貧しい者を遣わして、指で自分の舌に触れさせてくれるよう願う。最大の炎熱の中に置かれた彼が、何らかの安らぎを得られるようにである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.24.6

6

Vide illum pauperem bonis omnibus abundantem, quem sancti Patriarchae requies beata circumdabat. Vide hunc vacuum, qui sibi in hoc saeculo abundare omnibus videbatur, cujus anima in vita ipsius benedicebatur: sed nunc iners morte cruciatur (Luc. XVI, 22 et seq.) .

PL 14, 1165B

あの貧しい者を見よ。あらゆる善に満ち、聖なる族長の幸いな安息に囲まれていた。この空の者も見よ。この世で自分はすべてに満ちていると思い、その生きている間は魂が祝福されていたのに、今や活気なく死に苦しめられている(ルカ16:22以下)。