Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.1
Explanavimus, ut potuimus, quomodo dixerit: Juvenis fui; sed quomodo addiderit: Etenim senui, consideremus. Bona juventus, sed melior senectus; qui enim usque in finem perseveraverit, hic salvus erit.
PL 14, 997A「私は若者であった」と彼がどう言ったかは、できるかぎり説明した。「実に私は老いた」とどう付け加えたかを考えよう。若さは善いが、老年はいっそう善い。終わりまで耐え忍ぶ者こそ救われるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.2
Unde non perfunctorie de patriarcha Abraham dictum est (Gen. XXV, 8) , quod nutritus esset in senectute bona.
PL 14, 997Aだから、族長アブラハムについても、軽々しくではなく、彼は良い老年のうちに養われたと言われている(創世記25:8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.3
Et Joannes senex coepit scribere Evangelium, vel Epistolas, qui cum refugeret apostolum se scribere, seniorem scripsit (Epist. II et III) ; nec minor est aestimatus, cui cygnea quaedam suppeteret gratia senectutis.
PL 14, 997Aヨハネもまた、老いてから福音書あるいは手紙を書き始め、自分を使徒と書くことを避けて「長老」と書いた(二ヨハネ、三ヨハネ)。白鳥のような老年の魅力に恵まれていたので、劣る者とは見なされなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.4
Ipse Vas electionis dominicae scribens ad Philemonem ait: Cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Jesu, obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo (Philem., 9 et 10) .
PL 14, 997A主の選びの器自身が、フィレモン書に書いて言う。「汝は老人パウロのような者、今やキリスト・イエスの囚人でもある者〔cum sis talis, ut Paulus senex … の係りは定かでない。このように取った〕であるから、獄中で私が生んだ私の子オネシモのことで、汝に願う」(フィレモン9、10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.5
Volens itaque illi plurimum deferre, seniori Paulo eum, non juveni comparavit; et ibi se senem esse gloriatus est, ubi jam in vinculis tenebatur. Et videte distantiam; adolescens significatus est in alterius passione, senex in sua (Act. VII, 57) .
PL 14, 997Bそこで彼は、フィレモンに大いに敬意を表そうとして、彼を若いパウロではなく、老いたパウロにたとえた。そして、すでに獄につながれていたその場で、自分が老人であることを誇った。諸君も、その違いを見よ。他人の受難においては青年と示され、自分の受難においては老人と示される(使徒言行録7:57)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.6
Ibi ut adolescens, quia Judaeorum vestimenta servabat; hic senex, ubi sui corporis exuvias exuebat.
PL 14, 997Bあの場では、ユダヤ人たちの衣を預かっていたので青年であった。この場では、自らの体の抜け殻を脱ごうとしていたので老人である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.7
Denique et Petrus ibi senex dicitur, ubi certamen est passionis: Cum junior, inquit, esses, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
PL 14, 997Bさらにペトロも、争いである受難の場面で老人と言われる。「汝は若かったとき、自ら帯を締め、望むところを歩いた。しかし老いたときには、汝の手を伸ばし、他の者が汝に帯を締め、汝の望まないところへ連れて行く」と言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.8
Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI, 18) . Ante certamen junior dicitur, in certamine senex, qui omne certamen impleverit.
PL 14, 997B彼はこれを、どのような死によって神に栄光を現すことになるかを示して言ったのである(ヨハネ21:18)。争いの前には若いと言われ、争いのうちでは、あらゆる争いを成し遂げた者として老人と言われる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.60.9
Hoc ergo dicit David ille juventute bellator, in senectute pacificus: Juvenis, inquit, fui; sed nolo me adhuc juvenem putes: Etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
PL 14, 997Cそれゆえ、若いときには戦士、老いては平和を築く者であったあのダビデは言う。「私は若者であった」。しかし、あなたが私をいまだ若者と思うことを私は望まない。「実に私は老いた。そして義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを乞うのも見なかった」。