ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXXIX 詩篇43篇講解 第LXXIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1127A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.1

1

(Vers. 21, 22.) Sequitur: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deos alienos. Nonne Deus requiret ista? Aquila, investigabit ista, dixit. Symmachus, inveniet ista? Ipse enim novit occulta cordis.

PL 14, 1127A

(第21、22節)続けて言う。「もし我々が我々の神の名を忘れ、我々の手を他の神々へ広げたなら、神はこれらを探し求めるのではないか。」アキュラは「これらを探り出す」と言い、シュンマコスは「これらを見いだすのではないか」と言った。「神は、心の隠れたことを知っているからである。」

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.2

2

Quia propter te morte afficimur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis. Quid est quod ait: Requiret Deus? Quasi si non requirat, ignoret: et sic requiret Deus oblivionem tuam quae irrepsit, ut auferat ejus omne vestigium.

PL 14, 1127A

「汝のゆえに、我々は一日中死に処され、屠られる羊のように見なされた。」「神は探し求める」と言うのはなぜか。もし探し求めないなら、知らないことになるかのようである。実は、神はあなたの、忍び込んだ忘却を探し求めて、その痕跡をすべて取り去るのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.3

3

Unde et Aquila dixit: Investigabit ista. Nam utique qui novit cordis occulta, quomodo quaerit, cui etiam ea quae sunt interiora, manifesta sunt? Siquidem apud Deum conscientia uniuscujusque se prodit, et cogitatio hominis apud eum se aut condemnat, aut purgat.

PL 14, 1127B

それゆえアキュラも、「これらを探り出す」と言った。実際、心の隠れたことを知る者が、どうして探し求めるのか。心の内にあることさえ、彼には明らかであるのに。まことに神のもとでは、一人ひとりの良心が自らを現し、人の思いは、彼のもとで自らを罪に定め、あるいは自らを清める。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.4

4

Denique Aquila visiones cordis dixit, eo quod videat cor nostrum, et omnis nostri cogitatio cordis in promptu sit apud Deum, atque ei cogitationum nostrarum imago resplendeat.

PL 14, 1127B

実際、アキュラは「心の幻」と言った。神が我々の心を見ており、我々の心のすべての思いが神のもとで明白であり、我々の思いの像が神に対して輝き出るからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.5

5

Bene illud ait Aquila: In te morte afficimur; quoniam in Christo mori, arduum et gloriosum: et in ipso moritur, qui pro ejus nomine sacra passione est coronatus.

PL 14, 1127B

アキュラが「汝において我々は死に処される」と言ったのは適切である。キリストにおいて死ぬことは険しく、また栄光に満ちており、彼の名のために聖なる受難によって冠を受けた者は、彼において死ぬからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.6

6

Sed quid miraris quod requirentem Deum occulta cordis versiculus iste declaret; cum alibi Deum scrutatorem legeris cordis?

PL 14, 1127C

だが、この小節が、神が心の隠れたことを探し求めると表すからといって、なぜ不思議がるのか。他の箇所では、神が心を究める者であると、あなたは読んだではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.7

7

Quid etiam miraris si verbis nostris majestas divinae substantiae explicari non possit (Jerem. XVII, 20) , cum ait Apostolus: Nolite ante tempus quid judicare, donec veniat Dominus qui illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5) ?

PL 14, 1127C

また、神の実体の威光が我々の言葉では説き明かせない(エレミヤ17:20〔引照は刷られたまま写す〕)としても、なぜ不思議がるのか。使徒は言う。「時が来る前に何も裁くな。主が来て、闇の隠れたことを照らし、心のはかりごとを明らかにするまでは。そのとき、各人は神から称賛を受ける」(一コリント4:5)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.8

8

Tenebras cordis saepe loco criminis legimus; immo prope ubique. Vide ergo ne ista sint occulta tenebrarum, quae sunt cordis occulta; ideoque tenebrarum nomen acceperint, quod ea ab aliis non deprehendantur, sed lateant.

PL 14, 1127C

心の闇が罪の代わりに言われているのを、我々はしばしば読む。いや、ほとんどどこでもそうである。それゆえ、心の隠れたことこそ「闇の隠れたこと」ではないかと、考えよ。それが闇の名を受けたのは、他の者に見破られず、隠れているからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.79.9

9

Et ideo Dominus in die judicii illuminaturus asseritur occulta tenebrarum; quia cor uniuscujusque manifestabitur, quod ante occultum erat: soli quidem Christo cognitum, qui sciens judicii sui gratiam ait: Nihil est occultum, quod non manifestabitur (Matth. X, 26) .

PL 14, 1127C

それゆえ、主は裁きの日に闇の隠れたことを照らすと言われる。以前は隠れていた各人の心が明らかにされるからである。それはキリストだけに知られており、彼は自らの裁きの恩寵を知って言った。「隠れているもので、明らかにされないものはない」(マタイ10:26)。