Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.30.1
Opprobrium, inquit, insipienti dedisti me. Quis est insipiens, nisi qui peccatum facit, et eligit mala pro bonis? Ergo qui auctor est peccatorum, ipse insipiens magis, quam ejus minister.
PL 14, 1053B「汝は私を、愚か者への恥辱として与えた」と彼は言う。愚か者とは、罪を犯し、善の代わりに悪を選ぶ者でなくて誰であろうか。それゆえ、罪の創始者こそ、その下僕よりもいっそう愚かである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.30.2
Cum peccamus igitur, in opprobrium tradimur adversario; ut ille nos quasi inimicus in die judicii accuset et prodat.
PL 14, 1053Bそれゆえ、我々は罪を犯すとき、恥辱として敵対者に引き渡される。裁きの日に、その者が我々を敵のように訴え、突き出すためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.30.3
Suscipiamus ergo opprobrium crucis Christi, quod suscepit Moyses, et Aegypti thesauris regalibus praetulit; et ideo non est insipienti in opprobrium traditus. Alii habent codices: Opprobrium insipienti ne tradas me.
PL 14, 1053Bそれゆえ、キリストの十字架の恥辱を受けよう。モーセはそれを受け、エジプトの王家の宝よりも重んじた。だからこそ、愚か者への恥辱として引き渡されることはなかった。別の写本には次のようにある。「愚か者への恥辱として私を引き渡すな」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.30.4
Sed magis David eam consuetudinem habet, ut sua magis opprobria et peccata fateatur, nec de peccatis suis erubescat et opprobriis, qui scit in confessione esse veniam, et in peccati sui condemnatione justitiam.
PL 14, 1053Bしかし、ダビデにはむしろ、自分の恥辱と罪をいっそう告白する習いがある。告白のうちに赦しがあり、自らの罪を断罪することのうちに正義があると知る者として、自らの罪と恥辱を恥じない。