Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.64.1
Non mirum ergo si caput suum prava interpretatione moverunt; ut ipsi a se deturbarent sapientiam, suae salutis auctorem: aut certe movendo caput suum, causa fieret commotionis capitis non paucis; sed populis.
PL 14, 1119Dそれゆえ、彼らが誤った解釈によって自分の頭を動かしたのは、不思議ではない。こうして彼ら自身が、自らの救いの創始者である知恵を、自分から突き落としたのである。あるいは少なくとも、自分の頭を動かすことによって、少数の者にではなく諸民に、頭を振ることの原因となったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.64.2
Commotio haec capitis facta est: quandoquidem in omnem terram exivit sonus eorum; ut fieret omnis terra Domini, et regnum Domini esset in nationibus.
PL 14, 1119Dこの頭を振ることは生じた。「その響きは全地に出て行った」からである。それは、全地が主のものとなり、主の王国が諸民族の中にあるようになるためであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.64.3
Unde et in posterioribus dicit: Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedes super Cherubim, moveatur terra (Psal. XCVIII, 1) .
PL 14, 1119Dそれゆえ後の箇所では言う。「主は王となった。諸民は怒れ。ケルビムの上に座す汝よ、地は動かされよ」(詩篇98:1)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.64.4
Quod pulchre Aquila interpretatus est, ut ἀλάλαγμα diceret; hoc est, transmutationem, quae est de loco ad locum, de Judaea ad populos nationum.
PL 14, 1120Aアキュラはこれを見事に解釈して、「アララグマ」〔ギリシア語。この語は「叫び」の意で、続く「移し替え」という説明に合わない。ミーニュの脚注はアララグマが本来の語であることを疑い、「変化」を言う語(アロイオーシス)であったろうと推す。これに従って解した〕と言った。すなわち、場所から場所への、ユダヤから諸民族の民への移し替えである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.64.5
Quod ex ea lectione quae in Evangelio est, liquido poterit manifestari, quemadmodum Lex mota sit, dicente Scriptura: Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.
PL 14, 1120A律法がどのようにして動かされたかは、福音の中にあるあの箇所から、はっきりと明らかにしうる。聖書は言う。「モーセの座に、書記たちとファリサイ派の人々が座った。」
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.64.6
Omnia ergo quae dicunt vobis, servate et facite: secundum opera eorum nolite facere; quae enim dicunt, non faciunt. Alligant autem onera gravia, et imponunt super humeros hominum: ipsi autem digito suo nolunt ea movere. Omnia autem faciunt, ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII, 2 et seq.) .
PL 14, 1120A「それゆえ、彼らが汝らに言うことはすべて、守り、行え。だが彼らの行いに従って行うな。彼らは言うが、行わないからである。重い荷を縛って人々の肩に載せるが、自分たちはそれを指一本で動かそうともしない。彼らはすべてを、人々に見られるために行う」(マタイ23:2以下)。