Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.83.1
Vide si etiam illud discrepat ab Evangelio, quod de Jona legimus (Jonae, I, 5), qui dormiebat in ventre navis, et stertebat: in quo sacrae passionis figura praecessit.
PL 14, 1129B福音書と食い違うと思われるのは、ヨナについて我々が読むこと(ヨナ1:5)でもないかと見よ。彼は舟の腹の中で眠り、いびきをかいていた。この中に、聖なる受難の象りが先立って現れた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.83.2
Sicut enim Jonas dormiebat in navi, et stertebat securus, quasi non metuens deprehendi; ita Dominus noster Jesus Christus, qui figuram illam sacramento suae mortis implevit, tempore Evangelii in navi dormivit: et sicut ille tribus diebus et tribus noctibus fuit in ventre ceti; ita filius hominis tribus diebus et tribus noctibus fuit in corde terrae, in sui corporis passione.
PL 14, 1129Bヨナは舟の中で眠り、見つかることを恐れていないかのように安んじていびきをかいていた。同じように、我々の主イエス・キリストは、その象りを自らの死の秘義によって成就し、福音の時代に舟の中で眠った。またヨナが三日三晩、鯨の腹の中にいたように、人の子も三日三晩、自らの体の受難において、地の心の中にいた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.83.3
Qui ubi se excitavit a morte, et somnum sui corporis relaxavit, ut pro salute resurgeret universorum, Discipulos visitavit. Hic est ergo verus Jonas, qui obtulit animam suam redemptionem pro nobis.
PL 14, 1129B彼が死から目覚め、自らの体の眠りを解き、すべての人の救いのために復活したとき、弟子たちを訪れた。これこそ真のヨナであり、我々のために自らの魂を贖いとして献げた者である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.83.4
Propterea ergo sublatus et missus est in mare, ut exciperetur et devoraretur a ceto, quo intra alvum ceti positus ejus interiora vacuaret. De quo ceto hoc dictum sit, audi Job dicentem: Qui habet, inquit, magnum cetum captivum reddere (Job III) . Quis iste est?
PL 14, 1129Cそれゆえ、彼が引き上げられて海に投げ込まれたのは、鯨に受け取られ呑み込まれるためであり、鯨の腹の中に置かれてその内を空にするためであった。これがどの鯨について言われたのかは、ヨブが言うのを聞け。「大きな鯨を捕らわれの身にする力を持つ者は」と彼は言う(ヨブ記3)。これは誰か。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.83.5
Utique cognoscis, cum legeris quod Dominus noster Jesus Christus captivam duxerit captivitatem; devicto enim adversario et inimico, nos qui captivi eramus, coepimus libertatem possidere per Christum (Ephes. IV, 8) .
PL 14, 1129C主イエス・キリストが捕らわれの身を捕らえて引いたと読めば、あなたは確かに分かるであろう。敵対者、敵を打ち破ったので、捕らわれ人であった我々は、キリストによって自由を所有し始めたのである(エフェソ4:8)。