Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.26.1
Ascende ergo, homo, in coelum, et videbis illa quarum umbra hic erat vel imago. Videbis non ex parte, non in aenigmate, sed in consummatione: non in velamine, sed in luce.
PL 14, 1052Aそれゆえ、人よ、天に上れ。そうすれば、その影、あるいは像がここにあったものを見るであろう。あなたは部分的にではなく、謎の中でではなく、完成において見る。覆いの中でではなく、光の中で見る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.26.2
Videbis verum lumen, aeternum atque perpetuum Sacerdotem; cujus hic imagines videbas, Petrum, Paulum, Joannem, Jacobum, Matthaeum, Thomam. Videbis perfectum hominem jam non in imagine, sed in veritate; qualis enim coelestis, tales et coelestes.
PL 14, 1052Aあなたは真の光を、永遠にして不変の祭司を見るであろう。ここであなたが見ていたのは、その像であった。ペトロ、パウロ、ヨハネ、ヤコブ、マタイ、トマスである。あなたは完全な人を、もはや像においてではなく真理において見る。天に属する者がそうであるように、天に属する者たちもそうだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.26.3
Utique et ipsi jam in gloria vel decore, jam in resurrectionis gratia; non in corpore mortis, et corruptionis deformitate.
PL 14, 1052A確かに彼ら自身もまた、すでに栄光と美しさのうちに、すでに復活の恩寵のうちにある。死の体のうちにではなく、朽ちゆくことの醜さのうちにでもない。