Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.5.1
Quomodo igitur proposuerit sanctus propheta David, aut propter quid custodire vias suas, audiamus: Ut non, inquit, delinquam in lingua mea. Si hoc cavet Propheta, tu non caves?
PL 14, 1041Cでは、聖なる預言者ダビデがどのように、また何のために自分の道を守ろうと決意したのか、聴こう。彼は言う。「私の舌で罪を犯さぬように」。もし預言者がこれを警戒するなら、あなたは警戒しないのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.5.2
Si hoc metuit, in quo Dei gratia loquebatur, tu non metuis, qui erroris verba non refugis, et theatralibus sermonibus delectaris? Tu non reformidas, cui scriptum est in Evangelio (Matth. XII, 36) , quia pro omni otioso verbo rationem es redditurus?
PL 14, 1041Cその者のうちで神の恩寵が語っていた者がこれを恐れるなら、誤りの言葉を避けず、劇場の言葉を喜ぶあなたは、恐れないのか。福音書に「あらゆる無益な言葉について、汝は釈明をすることになる」と、あなたに書かれているのに(マタイ12:36)、あなたは恐れないのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.5.3
Si pro otioso verbo periculum est, quanto magis pro criminoso! Non omne quod otiosum, est criminosum: sed omne quod non fructuosum, periculosum atque eradicabile; omnis enim arbor non faciens fructum, excidetur, et in ignem mittetur.
PL 14, 1041C無益な言葉に危険があるなら、罪深い言葉にはどれほどか。無益なものがすべて罪深いわけではない。しかし、実を結ばないものはすべて危険であり、根こそぎにされるべきである。実を結ばない木はみな切り倒され、火に投げ込まれるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.5.4
Cum movetur animus, exagitatur stimulantibus adversariis, obstrepentibus, illudentibus, criminantibus, excidit verbum commotionis; ideo silentium et tutum est, et decorum, quod servat cum gravitate cautelam. Quid enim labia nostra, nisi quaedam nostra vincula sunt?
PL 14, 1041D心が動かされ、敵対者たちに駆り立てられ、騒ぎ立てられ、嘲られ、告発されるとき、動揺の言葉が漏れ出る。それゆえ、沈黙は安全であり、品位がある。重々しさとともに用心を保つからである。我々の唇とは、我々の枷にほかならないのではないか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.5.5
Denique vinculis labiorum suorum unusquisque constringitur. Ideo sapiens in tempore tacet, et secum ipse considerat quo tempore loqui debeat. De quo praeclare ipse Salomon: Labia Sapientis alligata sunt intellectu (Prov. XV, 7) .
PL 14, 1041D実に、誰もが自分の唇の枷によって縛られている。だから賢者は、時に応じて黙し、いつ語るべきかを自ら考える。これについてソロモン自身が見事に言う。「賢者の唇は理解によって縛られている」(箴言15:7)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.5.6
Quando ergo vides illudentibus protervis, sapientem tacere, dic: Ligavit iste intellectu labia sua; hoc est prudenter tacet, ne labiorum suorum vinculis alligetur.
PL 14, 1041Dそれゆえ、図々しい者たちが嘲っているとき、賢者が黙しているのを見たなら、言え。「この人は理解によって自分の唇を縛った」と。すなわち、自分の唇の枷に縛られぬよう、思慮深く黙しているのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.5.7
Posuit ori suo custodiam, sepsit aures suas spinis, vectem adhibuit foribus oris sui, servat thesaurum cordis sui et argentum eloquii sui, ut examinatum et purgatum, quando oportet, proferat; ne quisquam prius fur in cor ejus aut perturbator irrumpat, et ad eos captivum trahat, quibus flagitia sua vendat.
PL 14, 1042A彼は自分の口に見張りを置き、自分の耳をいばらで囲い、自分の口の戸に閂を掛け、自分の心の宝と自分の言葉の銀を守る。それは、吟味され精錬されたものを、必要なときに差し出すためである。盗人や攪乱者が先に彼の心に押し入り、彼を捕らわれ人として、自分の恥ずべき行いを売りつける相手のもとへ引いて行かぬようにするためである。