ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput VI 詩篇36篇講解 第VI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 968D · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.6.1

1

Ergo quamvis Deus noster ingratis Judaeorum offenderetur frequenter affectibus et querelis; tamen assumptum semel et electum sibi populum minime relinquebat; sed Synagoga tantum meretrix procax irritare eum coepit in aemulationis amaritudinem, praevaricationis se miscendo sacrilegiis.

PL 14, 968D

それゆえ、我々の神は、ユダヤ人の恩知らずな心情と不平にしばしば不快を覚えたけれども、一度迎え入れ、自らのために選んだ民を決して見捨てなかった。ただ、厚かましい遊女である会堂が、背反の瀆聖の罪に自らを交えることによって、神を妬みの苦さへと怒らせ始めたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.6.2

2

Denique dixit ad sacerdotem Aaron: Fac nobis deos quos adoremus (Exod. XXXII, 1) ; et vituli caput adorare coeperunt.

PL 14, 969A

実際、彼らは祭司アロンに言った。「我々に、礼拝する神々をつくれ」(出エジプト記32:1)。そして子牛の頭を礼拝し始めた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.6.3

3

Unde per canticum magnum Moysi Dominus in ore ipsius resultavit dicens: Ipsi excitaverunt me in aemulationem in non Deo, irritaverunt me in simulacris suis; ego autem excitabo eos in aemulationem in non gente, in natione insipiente irritabo eos (Deut. XXXII, 21) .

PL 14, 969A

それゆえ、モーセの大いなる歌を通して、主は彼自身の口に響かせて言う。「彼らは神ならぬものによって私を妬みへと駆り立て、自らの偶像によって私を怒らせた。しかし私も、民ならぬものによって彼らを妬みへと駆り立て、愚かな民族によって彼らを怒らせよう」(申命記32:21)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.6.4

4

En quomodo Dominus condemnavit Synagogae meretricios mores, quo ipsorum in eos versutiam retorqueret; et suo afficerentur ingenio, qui Dominum Deum suum a quo assumpti fuerant, gravibus sacrilegiis refutarunt, deos sibi quos colerent eligentes: assumens e contrario sibi Ecclesiam de profanis, quam praelatam sibi sine Lege, sine gratia Judaeorum populus ingemisceret; atque eo amplius in aemulationem illorum excitaretur affectus, quo viliorum facta esset electio.

PL 14, 969A

見よ、主は会堂の遊女のような習いをどのように断罪したか。彼らの奸計を彼ら自身に向け返し、彼らが自らの性質に打たれるようにするためである。彼らは、自らを迎え入れた主なる自分たちの神を重い瀆聖の罪によって拒み、崇める神々を自ら選んだ。それに対して主は、神を知らぬ俗なる者たちのうちから教会を自らのために迎え、律法もなく恩寵もなく自分たちに優先されたこの教会を、ユダヤの民がうめくようにした。選ばれた者がいっそう卑しいほど、その心情はいっそう彼らへの妬みへと駆り立てられるのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.6.5

5

Nam ante quo afficeretur ille populus non habebat; cum solum se a Domino consideraret electum.

PL 14, 969B

実際、以前、この民には心を動かされるものがなかった。自分だけが主に選ばれたと考えていたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.6.6

6

Ubi vero advertit adscitam ex nationibus convenam plebem quae sibi legem Domini, prophetarum oracula, Testamentum novum Domini vindicaret, tunc demum excruciari nimio coepit affectu, posteaquam se repudiatum esse cognovit.

PL 14, 969B

だが、諸民族から迎え入れられた寄留の民が、主の律法、預言者たちの託宣、主の新しい契約を自分のものと主張するのに気づくと、自分が退けられたと知ったのちに、ついに、過度の感情に責めさいなまれ始めた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.6.7

7

Denique si videat gentilium caeremonias, non movetur: si audiat profectum Ecclesiae, cruciatur miseraque torquetur invidia. Completur ergo in Judaea: Et ego in aemulationem eos excitabo in non gente.

PL 14, 969B

実際、異邦人の儀礼を見ても心は動かされないが、教会の進歩を聞けば苦しめられ、みじめな妬みに悶える。かくして、ユダヤにおいて成就する。「私もまた、民ならぬものによって彼らを妬みへと駆り立てよう」。