ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XLII 詩篇37篇講解 第XLII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1030B · 15 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.1

1

(Vers. 12, 13, 14, 15.) Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et proximi mei a longe steterunt. Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem: et dolum tota die meditabantur.

PL 14, 1030B

(第12、13、14、15節)「私の友と隣人は、私に向かって近づき、立った。そして私の隣人は遠くに立った。そして私の命を求める者たちは力を振るった。そして私に悪を求める者たちは空しいことを語り、一日中欺きをたくらんでいた」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.2

2

Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus, qui non aperit os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Videro qui sint qui argute ista discutiant.

PL 14, 1030B

「だが私は、耳の聞こえない者のように聞かず、口を開かない、口のきけない者のようであった。そして私は、聞かず、口に叱責を持たない人のようになった」。これらのことを精緻に論じる者が誰であるかは、私が見ておこう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.3

3

Mihi in primo praecipue isto versiculo Domini videtur tenenda sententia; quia in tentationibus inimici fiunt hominis etiam domestici ejus. Hoc ergo sanctus David pure atque sincere et dolenter fatetur.

PL 14, 1030B

私には、とりわけこの最初の小節において、主の言葉を保つべきだと思われる。すなわち、試みの中では、人の身内さえその人の敵になる、という言葉である。聖なるダビデはこのことを、率直に、誠実に、痛みをもって告白する。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.4

4

Verus enim dolor est, et interioris cordis confessio; quando enumerantur omnia quibus secreta mentis viscera amarissimo compunguntur affectu, et domestico felle exacerbantur.

PL 14, 1030C

それは真の痛みであり、内なる心の告白である。精神の奥深い内臓が、いとも苦い情に突かれ、身内の苦汁によっていよいよ苦しめられるすべてのことが、数え上げられるときである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.5

5

Deplorat igitur Propheta ab amicis se et proximis impugnatum, a quibus utique non impugnari debuit, sed juvari.

PL 14, 1030C

それゆえ預言者は、友や隣人に攻撃されたことを嘆く。彼らは、攻撃すべき者ではなく、むろん助けるべき者であった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.6

6

Quod utique cum sancti Job querimonia concurrit (Job. XVI, 2 et seq.) ; quia et ipse arguebat tres illos reges consolatores malorum, qui majora ei inferebant certamina, cum ad consolandum eum amicitiae gratia convenissent: quod utique cavendum est nobis.

PL 14, 1030C

これはむろん聖なるヨブの嘆きと重なる(ヨブ記16:2以下)。彼もまた、あの三人の王〔七十人訳はヨブの三人の友を王と呼ぶ〕、悪の慰め手たちを責めたのである。彼らは友情のゆえに彼を慰めに集まったのに、彼にいっそう大きな戦いを加えた。我々はこのことを避けねばならない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.7

7

Consolatio enim mitis esse debet, non aspera, quae magis dolorem leniat, fervorem mitiget, quam commotionem excitet. Certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae ferventibus vulneribus molliora medicamenta consuevit adhibere, quibus dolorem allevet.

PL 14, 1030C

慰めは穏やかでなければならず、きついものであってはならない。それは、動揺を掻き立てるよりも、痛みを和らげ、熱をなだめるものである。体の医術そのものも我々に教えるだろう。それは熱を持った傷に、痛みを軽くするより柔らかな薬を当てるのが常である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.8

8

Ideoque foventur primo vulnera, post secantur; ne offendat ipsa durities, et incisio vulnus exasperet. Quanto igitur magis cavere nos convenit; ut cum venerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur?

PL 14, 1030D

それゆえ傷はまず温め、のちに切開される。硬さそのものが傷を痛めず、切開が傷を悪化させないためである。まして我々は、慰めに赴いたとき、軽々しく、形ばかりに語らぬよう、いっそう用心すべきではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.9

9

Septem diebus tacuit Job, tacuerunt amici, nec locuti essent, nisi Job dolore prorupisset in vocem; quaerendum est enim unde incipias, ne in ipso sermone offendat consolatio tua. Etiam taciturnitas ipsa medicina est, et velox in sermonibus magis vulnerat.

PL 14, 1030D

ヨブは七日間黙し、友たちも黙した。ヨブが痛みのあまり声を発しなかったなら、彼らは語らなかったであろう。あなたがどこから始めるかは探らねばならない。あなたの慰めが、その言葉そのもののゆえに人を傷つけないようにである。沈黙そのものも薬であり、言葉に性急な者はいっそう傷つける。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.10

10

Quid miraris si alterum vulnerat, cum frequenter ipse se vulneret; quia ex multiloquio peccatum non effugit?

PL 14, 1031A

言葉に性急な者が他人を傷つけるとしても、何を不思議がるのか。彼はしばしば自分自身をも傷つけているのである。多言からは罪を逃れられないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.11

11

Etenim si medicus medendi tempus exspectat, ut digestis aegritudinibus, medicinae subsidia deferantur; ne acerba adhuc et immatura, ut asserunt, aegritudo curationis remediis reluctetur, et beneficium sentire non possit; quanto magis explorare nos convenit, ut opportune a nobis medicinalis sermo procedat, qui non accendere luctum, sed lenire videatur?

PL 14, 1031A

実際、医者は、病が熟してから治療の助けを施すため、癒やす時を待つ。まだ苦く未熟な病が、彼らの言うように、治療の薬に抗い、益を感じ取れなくならないためである。まして我々は、嘆きを燃え立たせるのではなく和らげると見える癒やしの言葉が、時宜にかなって我々から出るよう、見定めるべきではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.12

12

Vis urget doloris: premitur cor mulieris afflictae, quae immaturo obitu maritum amisit, aut filios: quid properas cum te illa non audiat, nisi defervescat dolor? Saepe lites de consolationibus vidimus excitatas. Venisti ut doleas, non ut litiges.

PL 14, 1031A

痛みの力が迫る。早すぎる死のゆえに夫を、あるいは子らを失った、苦しむ女の心は圧迫されている。痛みが静まらなければ彼女はあなたの言うことを聞かないのに、なぜ急ぐのか。慰めをめぐって争いが起きるのを、我々はしばしば見た。あなたは、ともに痛むために来たのであって、争うために来たのではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.13

13

Ordo sermonis ipse quaerendus est; ne peccatum apud Deum incurras, dum desideras hominem consolari; ne dicenti tibi: Audi haec, et alia multa quae nihil prosint; respondeat: Audite consolatores malorum (Ibid.) ; ne in luctu alterius certamen garrulae disputationis inducas; ne non accedas, cum oporteat; ne accedas, et durior sit tuus sermo.

PL 14, 1031B

言葉の順序そのものを見定めねばならない。人を慰めようと望むうちに、神の前で罪を犯さないように。あなたが「これを聞け」と、また益のない他の多くのことを言うとき、「悪の慰め手たちよ、聞け」と彼が答えないように(ヨブ記16:2以下)。他人の悲しみの中に、おしゃべりな議論の争いを持ち込まないように。必要なときに近づかないことがないように。近づいても、あなたの言葉がいっそう硬くならないように。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.14

14

Denique quid dicatur de talibus, doceat te sanctus Job: Simul mihi venerunt tentationes gravissimae, circumdederunt me insidiantes: fratres mei discesserunt a me, cognoverunt extraneos magis quam me. Amici mei immisericordes facti sunt (Job. XIX, 12 et seq.) .

PL 14, 1031B

実に、このような者たちについて何が言われるかは、聖なるヨブがあなたに教えるだろう。「いとも重い試みが、ともに私に来た。待ち伏せる者たちが私を取り囲んだ。私の兄弟たちは私から離れ去り、私よりも他人を知った。私の友は慈しみのない者となった」(ヨブ記19:12以下)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.42.15

15

Hic ergo naturalis est sensus etiam sancti prophetae David; ut queratur se ab amicis impugnatum, a proximis destitutum.

PL 14, 1031B

それゆえこれは、聖なる預言者ダビデにとっても自然な感情である。友に攻撃され、隣人に見捨てられたことを嘆くのである。