Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.1
Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi Legem dicentem: Non adulterabis, non homicidium facies (Exod. XX, 14 et 15) ; imperfectis enim ista praecepta convenientia videbantur.
PL 14, 929Cこれが教えの教育であることを知るために、律法が言うのを聞け。「姦淫してはならない、殺してはならない」(出エジプト記20:14、15)。これらの戒めは、不完全な者にふさわしいと見えたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.2
Denique ipse Dominus Jesus sciens imperfectum, a quo interrogabatur quibus ad vitam aeternam operibus perveniret, respondit ei: Non adulterabis, non homicidium facies, non furtum facies, etc. (Matth. XIX, 18) .
PL 14, 929C実際、主イエス自身も、どのような業によって永遠の生命に至るのかと尋ねてきた者が不完全であることを知って、彼にこう答えた。「姦淫してはならない、殺してはならない、盗んではならない」など(マタイ19:18)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.3
Deinde dicenti quod fecisset illa omnia, adjecit perfectiora dicens: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo (Ibid., 21) .
PL 14, 929Dそして、それらをすべて行ったと言う者に、さらに完全なことを加えて言った。「持っているものをすべて売り、貧しい人々に与えよ。そうすれば、天に宝を持つだろう」(マタイ19:21)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.4
Tantumque abesse docuit inter malorum declinationem, et imitationem bonorum, ut haec abnueret, qui illa sibi facilia judicabat. Sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit.
PL 14, 929Dこうして主は、悪を避けることと善を模倣することとの間には、これほどの隔たりがあることを教えた。前者を容易だと考えていた者が、後者を拒んだからである。しかし彼は前者にも昇っていなかったので、後者に自らを合わせることができなかったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.5
Nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. Ideoque gradum primum Legis ascende, ut possis ad Evangelii coeleste fastigium pervenire.
PL 14, 930A実際、もし隣人を愛していたなら、自分の財産の助けを貧しい人々に与えることを拒まなかったはずである。それゆえ、律法の第一の段を昇れ。福音の天上の高みに至ることができるように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.6
Unde arbitror quod quasi sub Lege positus, morem Legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus Propheta magis cavenda denuntiet, quam sequenda proponat.
PL 14, 930Aそれゆえ私は思う。聖なる預言者は、いわば律法の下に置かれた者として、第一の詩篇で律法の習いに従い、自らの人格から〔ex persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕、従うべきことを示すよりも、むしろ避けるべきことを告げているのだと。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.7
In quadragesimo autem psalmo (Psal. XL, 1 et seq.) , qui ex persona inscribitur Salvatoris, adhortatio magis virtutis fiat, quam erroris depressio; de passione enim Salvatoris loquitur (Ibid., 6 et seq.) .
PL 14, 930Aこれに対して第四十の詩篇(詩篇40:1以下)は、救い主の人格からのものとして表題が付けられており、誤りを押しとどめることよりも、むしろ徳への勧めが行われる。救い主の受難について語っているからである(詩篇40:6以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.19.8
Et ideo Evangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audivimus dicentem: Beati misericordes (Matth. V, 7) ; et in psalmo propriae passionis, et in Evangelio misericordiam coronavit. Sed adoriamur jam psalmi explanationem, et virtutem inspiciamus Propheticam.
PL 14, 930Aそして、我々が推し量れるかぎり、福音の管理者もまた、「憐れみ深い人々は幸いである」(マタイ5:7)と言うのを我々が聞いたとき、自らの受難の詩篇においても福音書においても、慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕に冠を授けたのである〔底本の文は崩れているらしく、このように解した〕。さて、この詩篇の説明に取りかかり、預言の力を見よう。