ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XIX 詩篇38篇講解 第XIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1048C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.19.1

1

Quod si palaestas accipimus dies, ex nomine intelligimus plenos certaminis et laboris; quoniam palaestae luctatores in agone dicuntur, qui luctantur ad coronam.

PL 14, 1048C

しかし、もしパライスタを日々として受け取るなら、その名から、格闘と労苦に満ちた日々と理解される。パライスタは、競技において、冠を目指して格闘する格闘者たちを指して言われるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.19.2

2

Ergo quia et nobis lucta non solum adversus carnem et sanguinem est; sed et adversus spiritalia nequitiae in coelestibus; dies nostri, hoc est, vitae istius, in labore sunt et dolore.

PL 14, 1048C

それゆえ、我々にとっても、格闘は血肉に対してだけでなく、天上にある霊的な邪悪に対しても行われる。だから我々の日々、すなわちこの生命の日々は、労苦と痛みのうちにある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.19.3

3

Unde et in posterioribus ait: Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus, octoginta anni: et plurimum eorum labor et dolor (Psal. LXXXIX, 9 et 10) .

PL 14, 1048C

だから、後の箇所でも言う。「我々の年は、クモのように思いを巡らす。我々の年の日々は、それ自体で七十年である。もし力ある者たちにあっては、八十年。その大部分は労苦と痛みである」(詩篇89:9、10)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.19.4

4

Unde et apostolus Paulus abundantius caeteris apostolis laboravit; ut legitime certando ad coronam quam cuperet, perveniret.

PL 14, 1048C

だから使徒パウロも、ほかの使徒たちよりも多く労苦した。ふさわしく格闘して、望む冠に至るためである。