Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.5.1
Ideo Abraham puteum fodit, ut aquam qui quaereret, inveniret: ideo puteum fodit Isaac: ideo Dominus Jesus sedebat ad puteum; erat autem ibi fons Jacob. Sedebat ad puteum, ut quaereres, Fons ibi est, ubi Christus est.
PL 14, 1136Aだからこそ、アブラハムは井戸を掘った。求める者が水を見いだすためである。だからこそ、イサクも井戸を掘った。だからこそ、主イエスは井戸のほとりに座っていた。そこにはヤコブの泉があった。あなたが求めるようにと、井戸のほとりに座っていた。キリストのいるところに、泉がある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.5.2
Fons est, ut aquae supereffluant requirentibus; quo et universa carnis vel flagitia diluantur, vel restinguantur incendia.
PL 14, 1136Aそれは、水が求める者たちにあふれるようにとの泉であり、そこで肉のあらゆる恥ずべき行いが洗い流され、あるいは炎が消される。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.5.3
Haec ergo est altitudo sapientiae et scientiae Dei; ut mali eam non inveniant, boni quaerant, atque in ejus acquirendae studio et meditatione versentur. Vis scire quam verum sit?
PL 14, 1136Aこれこそ、神の知恵と知識の深みである。悪しき者たちはそれを見いださず、善き者たちは求め、それを得ようと熱心に思いを巡らす。これがどれほど真実か、知りたいか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.5.4
Audi sapientiae ipsius verba: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9) .
PL 14, 1136A知恵自身の言葉を聞け。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる。探せ、そうすれば見いだす。叩け、そうすれば汝らに開かれる」(ルカ11:9)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.5.5
Pulsa ergo januam; quia Christus est janua: pulsa ostium Verbi; ut aperiatur tibi ad eloquendum mysterium Christi, et absconditos in Christo sapientiae possis invenire thesauros.
PL 14, 1136Aそれゆえ、門を叩け。キリストは門だからである。言葉の戸を叩け。キリストの奥義を語り出すために、あなたに開かれ、キリストのうちに隠された知恵の宝を見いだせるようになるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.5.6
In ipso nobis sapientia, in ipso vita nostra abscondita est; sicut Paulus asseruit (Coloss. III, 3) , qui usque ad tertium raptus est coelum, ut audiret ea quae homini non licet loqui. Quanta occultorum est disciplina! Licet scire homini, et non licet loqui. Scire vita est, loqui mors est.
PL 14, 1136B彼のうちに我々の知恵があり、彼のうちに我々の命は隠されている。パウロが断言したとおりである(コロサイ3:3)。パウロは第三の天にまで引き上げられ、人が語ることを許されないことを聞いた。隠れたことの教えは、なんと大きいことか。人は知ることは許され、語ることは許されない。知ることは命であり、語ることは死である。