Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.2.1
Merito ergo: In finem filiis Core intellectus, psalmus inscribitur; ut in eo cognoscendo non vulgaris auditus, sed intellectus spiritalis operetur. Denique Aquila psalmum disciplinae posuit.
PL 14, 1088Cそれゆえ、この詩篇が「終わりに向けて、コラの子らに、理解」と表題されているのはもっともである。これを知るうえで働くのは、世俗の聞き方ではなく、霊的な理解だからである。実際、アキュラはこの詩篇を「規律の詩篇」と置いた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.2.2
Et ideo tibi dicit Scriptura: Da in disciplinam cor tuum; aures autem tuas praepara sermonibus intellectus (Prov. XXIII, 12) . Et alibi: Dilige sapientiam et disciplinam (Prov. I, 3) .
PL 14, 1088Cそれゆえ聖書はあなたに言う。「汝の心を規律に与えよ。汝の耳を理解の言葉に備えよ」(箴言23:12)。また別の箇所では、「知恵と規律を愛せ」(箴言1:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.2.3
Sapientia est quae sensus scaturit: disciplina in habitudinem quamdam naturae coalita forma virtutum, et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis.
PL 14, 1088D知恵とは、感覚を湧き出させるものである。規律とは、本性のある種の習態に固まった徳の形であり、精神の判断が知の訓練によって堅められたものである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.2.4
Intelligere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Proverbiorum Scriptura nos docuit (Ibid.) , cujus auctoritate colligimus has prudentiae principales esse virtutes; eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi severior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inveniat, et veram justitiam, judiciumque rimetur.
PL 14, 1088D暗い言葉と、語の思慮と、箴言の謎を理解することをも、聖書は我々に教えた(箴言)。その権威によって、これらが思慮の主要な徳であると我々は結論する。知恵が、いつも実り豊かな母のように産み、規律が、より厳しい教師のように鍛え、理解が、熱心な探究者のように見いだし、真の正義と判断を探り出すからである。