ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XLIII 詩篇36篇講解 第XLIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 988A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.43.1

1

(Vers. 21.) Mutuatur, inquit, peccator, et non solvit: justus autem miseretur, et tribuit. Hoc quoque convenit personae Pauli, quia justus miseretur et tribuit. Vide illum Domini eloquia dividentem, vide argentum Domini fenerantem.

PL 14, 988A

(第21節)「罪人は借りるが、返さない。しかし義人は憐れみ、与える」と言う。これもまたパウロという人物にふさわしい。義人は憐れみ、与えるからである。主の言葉を分け与えている彼を見よ。主の銀を貸し付けている彼を見よ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.43.2

2

Unam mnam accepit, duas reddidit: duas accepit, quatuor reddidit: quinque accepit, decem reddidit. Non ligavit in sudario quod acceperat, sed nummulariis erogavit; et quod erogaverat, cum usuris recepit.

PL 14, 988A

一ムナを受けて二ムナを返し、二ムナを受けて四ムナを返し、五ムナを受けて十ムナを返した。受けたものを布に包んでおかず、両替人たちに出し、出したものを利子とともに受け取った。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.43.3

3

Ita et accipientem a peccato maximo liberavit, ne apud eum pecunia Domini deperiret; et ipse ut decem civitatibus praeficeretur, emeruit.

PL 14, 988B

こうして彼は、受け取る者をも最大の罪から解き放ち、その者のもとで主の金が失われないようにした。そして自らも、十の町の上に立てられるにふさわしい者となった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.43.4

4

Quae sint decem civitates, in epistolis recognosce quas scripsit; etsi apostoli praescripto numero non teneantur, quibus dictum est: Ite per orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. XVI, 15) .

PL 14, 988B

十の町が何であるかは、彼が書いた書簡のうちに見て取れ。もっとも、使徒たちは定められた数に縛られない。彼らには「全世界を行き巡って、すべての造られたものに福音を宣べ伝えよ」(マルコ16:15)と命じられているからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.43.5

5

Hic ergo ab Hierusalem per Orientem et Illyricum et Italiam Domini pecuniam dispensavit. Et ne quis putaret quod suam feneraret, Domini esse pecuniam testabatur dicens: His autem qui matrimonio juncti sunt, denuntio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII, 10) .

PL 14, 988B

そこで彼は、エルサレムから東方とイリュリクムとイタリアを通って、主の金を分配した。また、自分の金を貸し付けていると誰かに思われないよう、それが主の金であることを、こう言って証しした。「結婚している者たちには、私ではなく主が命じる。妻は夫から離れてはならない」(一コリント7:10)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.43.6

6

Et alibi: Quid experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) . Denique ipse rex ita dixit, in quo figura est Domini: Oportuit te pecuniam meam committere nummulariis. Meam, inquit, non tuam. Justus ergo miseretur et tribuit.

PL 14, 988B

また別の箇所ではこう言う。「汝らはなぜ、私のうちに語るキリストの証拠を求めるのか」(二コリント13:3)。さらに、その人のうちに主の象りがある王自身が、こう言った。「汝は私の金を両替人たちに預けるべきであった」。「私の〔金〕」と言い、「汝の〔金〕」とは言わなかった。それゆえ義人は憐れみ、与える。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.43.7

7

Quomodo tribuat, audi dicentem: Per omnes Ecclesias doceo. Peccator autem mutuatur, et non solvit (I Cor. VII, 17) . Vide divitem mutuantem, et non reddentem: pauperem accipientem, et continuo remunerantem, ne diutius in aere alieno sit. Haec moralia.

PL 14, 988C

どのように与えるかは、彼が言うのを聞け。「私はすべての教会で教えている」。「しかし罪人は借りるが、返さない」(一コリント7:17〔引照は前の「私はすべての教会で教えている」にかかる。後の句は講解する詩篇の第21節である〕)。富める者が借りて返さないのを見よ。貧しい者が受けて、すぐに報い、長く借金を負わないようにするのを見よ。以上は道徳に関する事柄である。