Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.15.1
Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana conditio est, et non nostrae est potestatis iter nostrum ex voluntate dirigere; ideo tibi dicit: Spera in Domino, et ipse faciet; hoc est, ut aperiat viam tuam, nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut possis tua occultare flagitia, dicens: Tenebrae operiunt me, quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 6) ?
PL 14, 973Aだが、人間の境遇はすべて弱さに服しており、我々の道を意志によって真っすぐにすることは我々の力のうちにないので、彼はあなたにこう言う。「主に望みを置け。彼が成し遂げる」。すなわち、彼があなたの道を開き、あなたが暴かれるのを恐れて光から逃げ、闇を愛することのないように、というのである。自らの恥ずべき行いを隠せるように、「闇が私を覆っている、誰が知ろう、いと高き者が見ているかどうか」(集会の書23:6)〔引照は刷られたまま写す。この句は集会の書23:26 にある〕と言うような者に、彼はあなたがなることを許さない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.15.2
Quomodo enim potest qui adulterium molitur, non noctem suis accommodam quaerere tentamentis? qui falsum cogitat testem suae fraudi adhibere, qui corruptelam judicis captat, ut opprimat innocentem, iniquitatis non explorare secretum?
PL 14, 973A実際、姦淫を企む者が、自分の試みにふさわしい夜を求めないはずがあろうか。自らの欺きのために偽りの証人を立てようと考える者、無辜の者を押さえつけるために裁判官の買収を狙う者が、不法の秘密を探らないはずがあろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.15.3
Latro in solitudine subsidet, noctis tenebras opperitur, ut sceleri cedat effectus. Iniquitas ergo tenebrae sunt: Deus lux est.
PL 14, 973A盗賊は人気のない所に潜み、夜の闇を待つ。罪が成し遂げられるようにするためである。それゆえ、不法は闇であり、神は光である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.15.4
Et si tu velis tuam occultare justitiam, Deus eam educet in lucem; nec patitur latere judicium quo ea quae bona sunt elegisti, quae improba refutasti. Nec solum facit tuum lucere judicium; sed lucere sicut meridiem.
PL 14, 973Aたとえあなたが自らの正義を隠そうとしても、神はそれを光の中へ導き出す。また、あなたが善いものを選び、悪しきものを退けたその裁きが、隠れていることを許さない。神はあなたの裁きを輝かせるだけでなく、真昼のように輝かせる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.15.5
Quando se sol iste in splendorem totus effundit, meridies est. Meridies erat quando Joseph cum fratribus epulabatur, non ultus injuriam, sed oblitus.
PL 14, 973Bこの太陽がすっかり輝きの中に注がれるとき、それが真昼である。ヨセフが兄弟たちと宴を共にしたとき、それは真昼であった。彼は侮辱に報復せず、それを忘れたのである。