Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.7.1
Sed occurrit illud quia dicit Dominus: Propter electos breviabuntur dies (Matth. XXIV, 22) . Et videtur contrarium, nisi diligenter advertas, et superiora repetas; dicit enim Dominus: Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere.
PL 14, 1091Cだが、主が「選ばれた者たちのために日々は縮められる」(マタイ24:22)と言っていることが思い浮かぶ。注意深く読まず、前に言われたことを繰り返し見ないなら、これは反対のことに見える。主は言うからである。「そのとき、誰かが汝らに『見よ、キリストはここにいる』『いや、あそこだ』と言っても、信じるな」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.7.2
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Ibid., 23 et 24) .
PL 14, 1091C「偽キリストや偽預言者が立ち上がり、大きなしるしと不思議を行って、できることなら選ばれた者たちさえ誤りに導くであろう」(マタイ24:23、24)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.7.3
Et ideo ne decipiantur electi, admonet Dominus quid sequendum sit; ut non falsorum prophetarum sermone capiamur, neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant: sed tunc credamus Christum esse venturum, cum dies pleni justitiae coeperint refulgere.
PL 14, 1091Cそこで、選ばれた者たちが欺かれないように、何に従うべきかを主は戒める。我々が偽預言者たちの言葉に捕らえられないように、また彼らの不思議な業のどれかが我々を欺かないように、というのである。むしろ、正義に満ちた日々が輝き始めたときにこそ、キリストが来ると信じよう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.7.4
Christus enim pleno majestatis suae lumine revelabitur; et sicut fulgur exit ab oriente, et toto lumen suum usque in Occidentem orbe diffundit: sic et Filius hominis cum suis angelis veniens illuminabit hunc mundum; ut credat omnis homo, et salva fiat omnis caro.
PL 14, 1091Cキリストは、その威光の満ちた光をもって現れるからである。稲妻が東から出て、全地に西まで光を広げるように、人の子もその天使たちとともに来て、この世界を照らすであろう。すべての人が信じ、すべての肉が救われるようになるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.7.5
Non ergo credamus Antichristo, de quo dicent falsi prophetae: Hic est Christus; dies enim perfidiae, erunt Antichristi dies.
PL 14, 1091Dそれゆえ、反キリストを信じてはならない。偽預言者たちは彼について「これがキリストだ」と言うだろう。不信の日々は反キリストの日々となるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.7.6
Non credamus iis qui dicent: Christus in deserto, Christus in penetralibus; jam enim omnia plena sunt Christi, ubi appropinquare coeperit Christus.
PL 14, 1091D「キリストは荒れ野にいる、キリストは奥の間にいる」と言う者たちを信じてはならない。キリストが近づき始めるところでは、すでにすべてがキリストに満ちているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.7.7
Sed cum viderimus facta quae Christus in Evangelio suo ante praedixit, tunc credamus ejus adventum; ne dum verum quaerimus lumen, infidelitatis tenebras incidamus.
PL 14, 1091Dむしろ、キリストが自らの福音書の中で前もって告げたことが起こるのを見たときに、そのときこそ彼の到来を信じよう。真の光を求めるうちに、不信仰の闇に落ち込むことのないようにである。