Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.1
Haec autem dispersio non in inferioribus fit; hoc est, non in terra, sed in coelo. Denique Legis hoc praecepta confirmant, per quam dicit Dominus: Si fuerit dispersio tua a summo coelo usque ad summum coeli, inde congregabo te, dicit Dominus (Deut. XXX, 4).
PL 14, 1108Bところで、この散らされることは、下のところで、すなわち地で起こるのではなく、天で起こる。実に、律法の戒めがこれを確証している。主は律法を通してこう言う。「もし汝が散らされるのが、天の頂から天の頂に至るまでであっても、そこから私は汝を集める、と主は言う」(申命記30:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.2
Quae est dispersio a summo coelo usque ad summum coelum? Quis iste tantus, qui sic potuerit disseminari? Si homo, in terra natus est: ab imo, non a summo coepit.
PL 14, 1108C天の頂から天の頂に至る散らされることとは何か。このように種まかれえた、これほどの者は誰か。もし人であるなら、地に生まれたのであり、頂からではなく底から始まった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.3
Si ista te movent, atque perturbant, redi ad superiora istius sancti prophetae, et audi quis ille sit tantus qui hujusmodi in terris segetes fecundavit, ut fructus earum ad coelestia receptacula perveniret.
PL 14, 1108Cこれらのことがあなたを動揺させ、かき乱すなら、この聖なる預言者の前の箇所へ戻り、地上にこのような穀物を実らせ、その実が天の貯蔵所にまで達した、これほどの者が誰であるかを聞け。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.4
Est autem ille sponsus qui quasi gigas percucurrit hanc viam totam, inviam aliis, sibi perviam: et ex illo coepit pervia jam esse mortalibus; ita tamen, ut isti ascenderent: solus tamen ille ipse ante descenderet, ut postea sancti ejus mererentur ascendere.
PL 14, 1108Cそれは、巨人のようにこの道をすべて走り抜けた花婿である。他の者には道のない道であるが、彼自身には通れる道である。そして彼から、その道は死すべき者たちにも通れるものとなり始めた。ただし、この者たちが登るようにであり、しかし彼自身だけが先に降ったのである。のちに彼の聖なる者たちが登るにふさわしくされるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.5
Audi ergo quomodo disseminatio fuerit de coeli summo ad coeli summum. A summo, inquit, coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7) . Cui homini hoc possit attribui?
PL 14, 1108Cそこで、種まきが天の頂から天の頂へと及んだのがどのようにしてかを聞け。「天の頂から彼の出で立ちがあり、その出会いは彼の頂にまで至る」と言う(詩篇18:7)。どの人にこれを帰しえようか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.6
Moyses vix in verticem Sinae montis ascendit, et hoc quia vocatus a Domino est, et hortatus est voce coelesti. A summo coelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras, manebat in coelo?
PL 14, 1108Dモーセは辛うじてシナイ山の頂に登ったが、それも主に呼ばれ、天の声に励まされたからである。天の頂から降る者は、キリストでなくて誰であろうか。キリストは地へ降ったときにも、天にとどまっていたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.7
Nemo enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelis (Joan. III, 13) . Vides ergo quia et cum descenderet et ascenderet, ipse erat et manebat in coelo.
PL 14, 1108D「天から降った者、すなわち天にいる人の子のほかには、誰も天に登った者はいない」(ヨハネ3:13)。あなたは見る、降ったときにも登ったときにも、彼自身が天にいて、とどまっていたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.39.8
Ipse enim dixit: Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) . Ipse est, qui est in coelo. Haec de dispersione satis dicta sint.
PL 14, 1109A彼自身がこう言ったからである。「私は天と地を満たしている、と主は言う」(エレミヤ23:24)。天にいる者は彼である。散らされることについては、これで十分に語られたとしよう。