Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.8.1
Subjectio ergo magisterium virtutis humanae, non divinae imminutio potestatis est. Nam si illum minorem Filium et inaequalem Patri dicunt, quia erat subditus Patri Deo; numquid et matre ideo minor, quia subditus erat matri?
PL 14, 1169Cそれゆえ服従は、人の徳の教えであって、神の権能が減じたことではない。もし彼らが、子は父なる神に服していたから、父より劣り、父と等しくないと言うなら、母に服していたからといって、母よりも劣るのだろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.8.2
Lectum est enim de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51) . Sed pietas omnibus nobis non dispendio, sed incremento est, per quam omnibus nobis Dominus Jesus fidem infudit et gratiam; ut nos spiritu fideli subditos Patri faciat Deo.
PL 14, 1169D「彼は彼らに服していた」(ルカ2:51)と、ヨセフとマリアについて読まれているからである。しかし、この敬虔は我々すべてにとって損失ではなく益である。それによって主イエスは我々すべてに信仰と恩寵を注ぎ、我々を信仰の霊において父なる神に服する者としたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.8.3
Et ideo novo et profundo consilio Apostolus ait quod ipse Patri erit subjectus in nobis, cum fuerit in omnibus plenitudo fidei, et quaedam devotionis unitas.
PL 14, 1170Aそれゆえ使徒は、新しく深いはかりごとによって、信仰の充満と一種の献身の一致が万人のうちに満ちるとき、彼自身が我々のうちにあって父に服することになると言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.8.4
Nunc enim quamdiu sententiis discrepamus, quodammodo regnum Christi minoramus; quia nondum ei subjecta sunt omnia, cujus regnum unitas est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) ; sicut scriptum est.
PL 14, 1170A今は我々の意見が食い違っている間、いわばキリストの国を小さくしている。その国は一致であるのに、まだ万物がキリストに服していないからである。「万物が彼に服したとき、そのとき彼自身も、万物を自らに服させた者に服するであろう。神が万物において万物となるためである」(一コリント15:28)と書かれているとおりである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.8.5
Nunc enim potestate supra omnes est, sed opus est ut sit in omnibus voluntate: volet autem, cum omnia in nobis cognoverit sui plena, et vacua delictorum.
PL 14, 1170A今は権能において万人の上にあるが、意志において万人のうちにあることが必要である。そして、我々のうちにあるすべてが彼自身で満ち、罪から空になっていることを彼が知るとき、彼はそれを望むであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.8.6
Nondum igitur subjectus est Patri; quia nondum omnia et in omnibus Christus: cum autem fuerit omnia et in omnibus Christus, erit omnia et in omnibus Deus.
PL 14, 1170Aそれゆえ、キリストはまだ父に服していない。まだキリストがすべてにおいてすべてとなっていないからである。キリストがすべてにおいてすべてとなるとき、神がすべてにおいてすべてとなるであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.8.7
Unde colligitur unum esse regnum Patris et Filii, et etiam Spiritus sancti; quia qui Filium receperit, recipit et Patrem, recipit et Spiritum sanctum; quia una potestas, una gratia, una operatio Trinitatis est.
PL 14, 1170Bここから、父と子、さらに聖なる霊の国は一つであると結論される。子を受け入れる者は父をも受け入れ、聖なる霊をも受け入れるからである。三位一体の権能は一つ、恩寵は一つ、働きは一つだからである。