ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput XX 詩篇35篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 962C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.20.1

1

Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut ejus soleant fluenta cessare. Cessavit et hic noster, cessavit aliquando torrens profluvii spiritalis in populo Judaeorum.

PL 14, 962C

奔流という名や習いにつまずくな。それは時に乾いて細くなり、その流れが止むのが常だからである。我々のこの〔奔流〕もまた止んだ。ユダヤの民のもとで、霊的な流れの奔流が、かつて止んだのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.20.2

2

Quid dicam, torrens cessavit; cum mare cessaverit, sicut lectio hodierna nos docuit, dicente Domino: Ecce ego increpatione mea desolabo mare, et ponam flumina deserta, et arefient pisces eorum (Esai. L, 2) , utique Judaeorum suae ariditate perfidiae, ut enatare non possint?

PL 14, 962C

奔流が止んだなどと、どうして言うことがあろう。今日の朗読が我々に教えたとおり、海さえ止んだのである。主はこう言う。「見よ、私は私の叱責によって海を荒れ果てさせ、川を荒れ地とし、その魚は干からびる」(イザヤ50:2)。これはまさしく、ユダヤ人が自らの不信の乾きのゆえに泳ぎ出ることができない、ということではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.20.3

3

Cessavit ergo torrens propter Synagogae sacrilegia; quia erat illa plebs fide arida, sterilis operibus, captiva peccatis. Quid enim flueret non bibentibus, sed contaminantibus sacros meatus, cum ipsum fontem necarint?

PL 14, 962C

こうして奔流は、会堂の瀆聖の罪のゆえに止んだ。あの民は信仰において乾き、わざにおいて不毛で、罪に囚われていたからである。実際、飲むのではなく聖なる水路を汚す者たちに、何が流れようか。彼らは泉そのものを殺したのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.20.4

4

Bonus torrens, qui illis cessavit, ut nobis abundaret, et sitim humanae cupiditatis averteret, sicut torrens in austro. Unde et Scriptura dicit: Surge, aquilo, et veni, auster (Cant. IV, 16) , qui arbusculas paradisi perflare consuevit.

PL 14, 962D

善き奔流は、彼らには止み、我々には溢れ、人間の貪欲の渇きを遠ざけた。南の〔地の〕奔流のように。それゆえ聖書もこう言う。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ」(雅歌4:16)。南風は楽園の若木の間を吹き抜けるのを常とする。