Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.42.1
Ita ergo et Deus viliorem vendidit, potiorem emit. Vendidit populum Judaeorum, non inclementia Dei, sed sua culpa; quibus recte dicitur: Ecce peccatis vestris venditi estis, et propter iniquitates vestras dimisi matrem vestram (Esai. L, 1) .
PL 14, 1109Dこうして、神もまた、より劣るものを売り、より優れたものを買った。ユダヤ人の民を売ったのは、神の無慈悲によってではなく、彼ら自身の咎によってである。彼らには正しくこう言われる。「見よ、汝らは汝らの罪のゆえに売られ、汝らの不法のゆえに、私は汝らの母を去らせた」(イザヤ50:1)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.42.2
Hoc itaque genere venditus populus Judaeorum, emptus est populus Christianus: ille peccato venditus, hic emptus sanguine. Unde Petrus ait: Pretio empti estis, non corruptibilibus argento vel auro empti estis . . . . sed pretioso sanguine (I Pet. I, 18 et 19) .
PL 14, 1110Aかくして、ユダヤ人の民はこのようにして売られ、キリスト教徒の民が買われた。前者は罪によって売られ、後者は血によって買われた。それゆえペトロは言う。「汝らは代価をもって買われた。朽ちる銀や金で買われたのではなく……、貴い血によって」(一ペトロ1:18、19)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.42.3
Quis est sanguis pretiosus, nisi Agni illius immaculati, hoc est, Domini nostri Jesu Christi? Ergo sine pretio populus Judaeorum, pretiosus autem populus Christianus. Ille pretium non habet, quia peccatum habet: iste in pretio est, cui peccatum remissum est.
PL 14, 1110A貴い血とは、あの汚れなき子羊の、すなわち我々の主イエス・キリストの血でなくて何か。それゆえ、ユダヤ人の民は代価なきものであり、キリスト教徒の民は貴いものである。前者は、罪を負っているから代価をもたない。後者は、罪を赦されたから、代価のうちにある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.42.4
Unde recte Ecclesiae filiis dicitur: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII, 23) . Si tibi dicitur, ne servus fias hominum, et perdas propriam libertatem; multo magis dicitur tibi, ne servus fias peccati.
PL 14, 1110Aそれゆえ、教会の子らには正しくこう言われる。「汝らは代価をもって買われた。人々の奴隷となるな」(一コリント7:23)。あなたが、人々の奴隷となって自らの自由を失うなと言われるのなら、罪の奴隷となるなと、あなたにはいっそう強く言われるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.42.5
Et iterum, ne servus fias serpentis inimici et adversarii: sed servias soli Domino, qui propria te redemit charitate; quia ipse est suorum redemptio servulorum.
PL 14, 1110Bまた重ねて、敵であり敵対者である蛇の奴隷となるな。ただ主にのみ仕えよ。主は自らの愛によってあなたを贖った。主自身が、自らの小さな奴隷たちの贖いだからである。