ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput II 詩篇35篇講解 第II章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 953C · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.2.1

1

(Vers 1.) In finem, inquit, servo Domini psalmus David. In toto psalterii corpore solus hic titulus est, quod psalmum servo Domini se scripsisse testetur. Quis iste est servus Domini, videamus: quid psalmi series significet: cui dictus hic psalmus sit?

PL 14, 953C

(第1節)「終わりに向けて、主の僕に、ダビデの詩篇」と彼は言う。詩篇の書の全体の中で、主の僕のために詩篇を書いたと〔ダビデが〕証言する表題は、これ一つだけである。この主の僕とは誰か、見てみよう。詩篇の連なりは何を意味するのか。この詩篇は誰に向けて語られたのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.2.2

2

Audiamus ad quem loquatur: Domine, inquit, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 6 et 7) . Cui hoc, nisi Filio Dei dicitur? Haec enim non humanae, sed divinae sunt potestatis.

PL 14, 953C

誰に向かって語るのかを聞こう。「主よ」と彼は言う。「天に汝の慈しみがあり、汝の真理は雲にまで及ぶ。汝の正義は神の山々のようであり、汝の裁きは大いなる淵である」(詩篇35:6、7)。これは神の子に対してでなければ、誰に語られるのか。これらは人の権能ではなく、神の権能に属するからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.2.3

3

Sed quid sibi vult quod servo Domini dici psalmum hunc titulus declaravit (Psal. LXXXIX, 1) , cum orationem Moysi hominis Dei maluerit, quam servi Domini in posteriore titulo nuncupare? quod ergo consilium Prophetae fuerit non intelligo, vel potius ipsius domini Salvatoris, qui locutus est in Propheta.

PL 14, 953D

しかし、この詩篇が主の僕に語られたと表題が告げたこと(詩篇89:1)は、どういう意味であろうか。後の表題では、「主の僕の」祈りと呼ぶよりも、「神の人モーセの」祈りと呼ぶことを選んだのに。それゆえ、預言者の意図が何であったか、いやむしろ、預言者の中で語った、主である救い主その人の意図が何であったか、私は分からない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.2.4

4

Vere judicia ejus sicut abyssus multa, ut servo honorificentiam reservaret, sibi conditionem servitutis ascriberet. Videor mihi intelligere, videor hausisse aliquid de gratia spiritali.

PL 14, 953D

まことに彼の裁きは大いなる淵のようであり、僕のためには栄誉を取っておき、自分には僕の境遇を帰したのである。私は理解しているように思う、霊的な恩寵から何かを汲み取ったように思う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.2.5

5

Adversus injustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est: et ideo plus gravatur injustitia perfidorum, qui Christum Jesum Dominum recipere noluerunt, cum ille propter ipsos susceperit servitutem.

PL 14, 953D

述べたとおり、この詩篇は不義に対して書かれた。それゆえ、キリスト・イエス、主を受け入れようとしなかった不信の者たちの不義は、いっそう重くのしかかる。彼が彼らのために僕の身を取ったのに、である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.2.6

6

Quid enim tam iniquum, quam ingratos fuisse tantis beneficiis; ut quibus ille salutem daret, hi sanguinem ejus effunderent?

PL 14, 954A

彼が救いを与えようとした者たちが、その血を流したとは。これほどの恩に恩知らずであったことほど、不法なことがあろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.2.7

7

Denique alibi cum de sua passione loqueretur, ad acervandam Judaicae impietatis invidiam sic ait: Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me . . . (Psal. LXVIII, 18) . Pauper et dolens ego sum (Ibid., 30) .

PL 14, 954A

さらに別の箇所で、自らの受難について語るとき、ユダヤ人の不敬虔に対する憎しみを積み上げるために、こう言う。「汝の顔を、汝の僕から背けるな。私は苦しんでいるのだから、速やかに私に聞き入れよ…」(詩篇68:18)。「私は貧しく、苦しむ者である」(詩篇68:30)。