Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.8.1
De virtute autem prophetiae quid loquar? Quod alii annuntiaverunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte videtur esse promissum, ut Dominus Jesus ex ejus semine nasceretur, sicut dixit ad eum Dominus: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11) .
PL 14, 924C預言の力について、何を語ろうか。ほかの者たちが謎によって告げたことが、この人にだけは明らかに、はっきりと約束されたと見える。すなわち、主イエスが彼の子孫から生まれるということである。主が彼に言ったとおりである。「汝の腹の実を、私は汝の座に据えよう」(詩篇131:11)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.8.2
In psalmis itaque nobis non solum nascitur Jesus; sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris.
PL 14, 924Cこうして、詩篇の中で我々のためにイエスが生まれるだけでなく、体の救いをもたらす受難をも受け、休み、よみがえり、天に昇り、父の右に座す。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.8.3
Id quod nemo praesumpserat hominum dicere, hoc solus hic Propheta annuntiavit, postea ipse Dominus in Evangelio praedicavit (Luc. XXIV, 44) .
PL 14, 924C人間の誰一人としてあえて言おうとしなかったことを、この預言者だけが告げ知らせた。のちに主自身が福音書の中で宣べ伝えた(ルカ24:44)。