ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput XV 詩篇45篇講解 第XV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1140C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.15.1

1

In aliis quoque codicibus invenitur: Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quid hoc quoque significet, ipse Propheta nos doceat. Namque ipse in posterioribus dixit: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4) .

PL 14, 1140C

他の写本には、「神はその顔によってそれを助けるであろう」ともある。これが何を意味するかは、預言者自身が我々に教えるがよい。彼自身が後の箇所でこう言っているからである。「汝の顔を示せ、そうすれば我々は救われる」(詩篇79:4)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.15.2

2

Aspectus ergo Dei, salus nostra est, atque in ejus vultu nostrum est adjumentum. In quo quanta vis sit, divina Scriptura declarat, quae non otiose attexuit, quod respexit Deus super munera Abel, super munera autem Cain non respexit (Gen. IV, 4 et 5) ; et ideo contristatus est Cain, quod sacrificium suum Deo displicuisse cognovit, placuisse germani.

PL 14, 1140C

それゆえ、神の眼差しは我々の救いであり、神の顔のうちに我々の助けがある。その力がどれほど大きいかを、神の聖書は示している。聖書は無益にではなく、こう付け加えた。神はアベルの供え物に目を留めたが、カインの供え物には目を留めなかった(創世記4:4、5)。それゆえ、カインは悲しんだ。自分のいけにえが神に気に入られず、弟のいけにえが気に入られたと知ったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.15.3

3

Unde et illud quod hodie in psalmi responsorio decantatum est, plurimum nostrae conducit assertioni: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) . Quem Dominus respicit, salvat.

PL 14, 1140D

それゆえ、今日、詩篇の応唱で歌われたことも、我々の主張に大いに資する。「私は主を待ち望みに待ち望んだ。すると主は私に目を留めた」(詩篇39:2)。主が目を留める者を、主は救う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.15.4

4

Denique in Domini passione cum titubaret Petrus sermone, non mente (licet ipse Petri sermo titubantis fidelior sit, quam doctrina multorum), respexit eum Christus, et Petrus flevit; quo proprium lavit errorem. Ita quem visus est voce denegare, lacrymis fatebatur.

PL 14, 1141A

さらに、主の受難のとき、ペトロが心ではなく言葉においてよろめいたとき(もっとも、よろめくペトロの言葉自体、多くの人の教えよりも信仰に満ちている)、キリストは彼を見つめ、ペトロは泣いた。それによって、自らの過ちを洗った。こうして、声で否んだと見えたその者を、涙で告白したのである。