Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.78.1
Quid est: Ecce non erat. In principio utique Verbum erat. Et qui Verbum videt, qui particeps Verbi est, utique et ipse est; quia Verbum Dei semper est, et sermo qui de ipso est, non est: Est et non; sed: Est; et manet in eo qui sequitur Deum.
PL 14, 1006D「見よ、彼はいなかった」とはどういうことか。初めに言葉はあった、まさにそうである。言葉を見る者、言葉にあずかる者は、まさに自らも存在する。神の言葉はつねにあり、神についての言葉は「ある、そしてない」ではなく、「ある」だからである。そしてそれは、神に従う者の内にとどまる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.78.2
Qui autem nescit Verbum, non est, quia non adhaeret ei qui dixit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14) . Qui autem adhaeret ei, unus spiritus est. Ubi autem spiritus, ibi et vita.
PL 14, 1006D言葉を知らない者は存在しない。「私はある者である」と言った者につながっていないからである(出エジプト記3:14)。彼につながる者は、彼と一つの霊である。霊のあるところには命もある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.78.3
Ideo tibi dicit Scriptura de Deo: Qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt (Rom. IV, 17) ; hoc est, vocat gentes quae non erant, tamquam populum suum qui erat; erant enim patres nostri, qui erant electi Dei.
PL 14, 1007Aだから聖書は、神についてあなたに言う。「死者を生かし、存在しないものを、存在するもののように呼ぶ者」(ローマ4:17)。すなわち、存在しなかった諸国民を、存在していた自分の民として呼ぶのである。我々の父祖たちこそ、存在した神の選ばれた者たちだったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.78.4
Et alibi dicitur: Cognovit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19) ; non cognoscit eos qui non sunt. Et Esther ait: Non des virgam regni tui iis qui non sunt (Esther. XIV, 11) .
PL 14, 1007Aまた別の箇所では言われる。「主は、自分のものである者たちを知った」(二テモテ2:19)。存在しない者たちを知らない。そしてエステルは言う。「汝の王国の杖を、存在しない者たちに与えるな」(エステル記14:11)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.78.5
Recte ergo justus dicit: Et transivi, et ecce non erat; hoc est, vidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum. Ubi autem transivi mente supra mundum, vidi quia jam non erat, qui ante erat superexaltatus in hoc mundo.
PL 14, 1007Aそれゆえ義人が「私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」と言うのは正しい。すなわち、世が無に等しいと考える前は、私は彼がこの世で高く持ち上げられているのを見た。しかし精神で世界の上を通り過ぎたとき、かつてこの世界で高く持ち上げられていた者がもういないのを見た、という意味である。