Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.1
(Vers. 8) . Superiores si evaseris passiones, ira succedit; et ideo tibi dicit Scriptura: Desine ab ira, et relinque indignationem. Sunt multa vitia quae obrepunt insipientibus.
PL 14, 975A(第8節)先の情念を逃れおおせたなら、次に怒りが来る。それゆえ聖書はあなたに言う。「怒りをやめよ、そして憤りを捨てよ」。愚か者たちに忍び寄る悪徳は多い。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.2
Ira gravis passio est: plerumque accendit invitum; et volentem mitius vindicare, in furorem rapit, ut perimat quem putaverit coercendum. Commotus, gladio saepe transverberat innocentem. Amicos et fratres per indignationem plurimi peremerunt.
PL 14, 975B怒りは重い情念である。多くの場合、望まぬ者をも燃え上がらせ、いっそう穏やかに報復しようとする者をさえ狂乱へ駆り立てて、抑えねばならぬと思った相手を殺させる。激した者は、しばしば剣で無実の者を刺し貫く。憤りのゆえに友や兄弟を殺した者は非常に多い。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.3
Ideo Sapiens dicit: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XV, 1) . Salomonis dictum est, quia non solum quoscumque de medio homines, sed etiam ipsos perdat ira sapientes.
PL 14, 975Bそれゆえ賢者は言う。「怒りは賢者さえも滅ぼす」(箴言15:1)。これはソロモンの言葉であり、怒りが滅ぼすのは世の群衆の中の誰彼だけでなく、賢者その人たちさえも滅ぼすからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.4
Et David sapientem monet dicens: Desine ab ira; ne cum accenderis eam, illa non desinat priusquam te ejus flamma consumat.
PL 14, 975Bまたダビデは賢者に忠告して言う。「怒りをやめよ」。あなたが怒りに火をつけたなら、その炎があなたを焼き尽くすまで、怒りのほうはやもうとしないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.5
Relinque, inquit, indignationem; hoc est, natura te rapit, movet affectus, culpa te alicujus excitat vel offensa, ut indigneris; sed non usque quaque, ut modum nescias: relinque eam, finem impone, ne te in peccatum trahat.
PL 14, 975B彼は「憤りを捨てよ」と言う。すなわち、本性があなたを駆り、感情が動かし、誰かの咎や無礼があなたを憤らせることはあろう。だが、際限なく、節度を知らぬようになってはならない。それを捨て、終わりを定めよ。それがあなたを罪へ引きずり込まぬように、ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.6
Hoc est, quod supra dixit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Non enim hortatur ut irascaris, sed ad tempus cedit affectui; dat tamen medicamentum, ne diutius vis ulceris serpat. Irascimini, quod ait, tuae est passionis.
PL 14, 975Cこれは、先に彼が言ったことである。「怒れ、だが罪を犯すな」(詩篇4:5)。彼は怒れと勧めているのではなく、しばらくの間は感情に譲っているのである。しかしなお薬を与えて、傷の勢いがいっそう長く這い広がらぬようにしている。「怒れ」と彼が言うのは、あなたの情念に属することである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.7
Medicus enim non statim adhibet medicamenta languori; si dolor fervet, fomenta adhibet, ut mitescat dolor; si febris exaestuat, remedii tempus exspectat, ipsum potum sitientibus negare consuevit.
PL 14, 975C医者は、病の衰弱に薬をすぐには当てない。痛みが燃えているなら湿布を当てて痛みを和らげ、熱が高ぶっているなら手当ての時を待つ。渇く者にさえ飲み物を拒むのが常である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.8
Non dicit: Noli febrire, cum vapor fervet aegroti; sed dicit: Exspecta, desinat febris, digeratur commotio.
PL 14, 975C病人の熱気が燃えているとき、医者は「熱を出すな」とは言わない。「待て、熱が引き、興奮が収まるように」と言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.9
Sic et Propheta non potuit dicere homini, cujus caro ut variis morborum, ita commotionum passionibus excitatur: Non irascere; sed dicit: Desine ab ira, et indignationem relinque, ne pecces; ira enim gravis est magistra peccati.
PL 14, 975Cそのように預言者も、その肉が、さまざまな病に冒されるように、さまざまな激情の情念にも駆り立てられる人間に向かって、「怒るな」とは言えなかった。だが「怒りをやめよ、罪を犯さぬよう憤りを捨てよ」と言う。怒りは罪の重い教師だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.10
Alius quoque medicus dicit: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26) ; ne dum diu differs, veniat ille qui calefactum corporis somno excitare consuevit, et stimulet te, inserat tibi cogitationes, et in secreta se tui pectoris immergat dicens: Vindica injuriam tuam, virum te esse cognosce: femineae infirmitatis est, non capere vindictam.
PL 14, 975Cもう一人の医者も言う。「太陽が汝らの怒りの上に沈むことのないように」(エフェソ4:26)。あなたが長く引き延ばすうちに、体の熱を眠りから呼び覚ます習いの者が来て、あなたを刺激し、あなたに思いを吹き込み、あなたの胸の奥へ身を沈めて言うことのないように、である。「あなたの受けた侮辱に報復せよ、自分が男であると知れ。報復を遂げないのは女の弱さである」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.11
Ergo contemnere te debuit servus, frater decipere, amicus illudere; et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam? Proscribas necesse est, gladio oportet insurgas, et dolorem tuum adversarii morte solvas.
PL 14, 975D「それでは奴隷があなたを侮り、兄弟が欺き、友が嘲弄してよかったのか。それでもあなたはなお自分の受けた辱めに報復しないのか。追放処分を下さねばならぬ、剣で立ち向かわねばならぬ、あなたの苦痛を敵の死で晴らさねばならぬ」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.18.12
Vir fuit ille qui suum occidit inimicum, merito praedicatur; quia ita se vindicavit, ut alius ignorans audiret, eique irrogare non auderet injuriam. His stimulis plus accenditur, plus movetur; ut compleatur quod scriptum est: Ira perdit etiam sapientes.
PL 14, 976A「自分の敵を殺した者こそ男であった」と、彼は当然のように称えられる。ほかの者が聞き知って、その人に侮辱を加えようとしなくなるほどに報復したからである。こうした刺激で人はいっそう燃え上がり、いっそう動かされる。「怒りは賢者さえも滅ぼす」と書かれていることが成就するためである。