ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput I 詩篇35篇講解 第I章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 951D · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.1

1

[0951] Dicturus Propheta in psalmo sequenti quae esset forma justi, ante formam expressit injusti. Neque enim possumus cognoscere quae sit forma justitiae, nisi cognoscamus quae sit iniquitatis effigies; sunt enim sibi adversae atque contrariae.

PL 14, 951D

預言者は、続く詩篇で義人の姿がどのようなものかを語ろうとして、その前に不義の者の姿を表した。実際、不法の像がどのようなものかを知らなければ、正義の姿がどのようなものかを知ることはできないからである。両者は互いに逆であり、対立している。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.2

2

Namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax versutia nequitiae: alia virtutum imagines praefert, alia vitiorum commercia praetendit.

PL 14, 953A

というのも、一方には本性の素朴なありさまがあり、他方には邪悪の欺く狡猾さがある。一方は徳の似姿を前に掲げ、他方は悪徳との取引を見せつける。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.3

3

Convenire autem hunc ordinem et ipsa ratio docet; et si de contrariis sumenda sunt testimonia, ipsi doctores philosophiae confessi sunt, dum sequuntur.

PL 14, 953A

この順序が適切であることは、道理そのものが教えている。また、反対のものから証言を取るべきだとすれば、哲学の教師たち自身が、それに従いながら認めたことである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.4

4

Quis autem dubitet longe anteriorem Davidem Platonis fuisse temporibus, quem non solum magister ejus; sed nec avi quidem avorum ejus videre potuerunt: cum ille in principio regni fuerit Judaeorum (quod per innumera annorum curricula propagatum est), iste post tempora captivitatis, quibus regnum gentis ejus jam fuerat dissolutum.

PL 14, 953A

ダビデがプラトンの時代よりはるかに先だったことを、誰が疑おうか。プラトンの師はもとより、その祖父の祖父たちでさえ、ダビデを見ることはできなかった。ダビデはユダヤ人の王国の初めにいたが(その王国は数えきれない年月の歩みを通じて続いた)、プラトンは捕囚の時代の後、すなわちその民の王国がすでに解体されていた時代の人だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.5

5

Ergo ipse qui tenet in omnes saecularis sapientiae principatum, cum diceret non posse formam justitiae comprehendi, nisi ante discutiendam injustitiae seriem putavissent, exemplum attulit quod ii qui velint aurum quaerere, prius se luto obliniant.

PL 14, 953A

世俗の知恵の首位をすべての人に対して保つ人〔プラトン〕自身が、正義の姿は、〔人々が〕先に不義の連なりを吟味すべきだと考えるのでなければ捉えられないと言うにあたって、金を探そうとする者はまず自分に泥を塗るという例を挙げた。〔底本は putavissent(複数)。diceret の主語と合わず、本文が崩れているらしい。「〔人々が〕考えるのでなければ」と解した〕

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.6

6

Aurum itaque justitia, iniquitas lutum est. Quod a nostris quoque prius dictum esse non dubium est, cum scriptum sit: Ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43) . Et vere lutum; quia eos inquinat qui sibi appropinquaverint.

PL 14, 953B

それゆえ、金は正義であり、不法は泥である。これが我々の側の人々によっても先に言われたことは疑いない。「私は彼らを、通りの泥のように消し去る」(詩篇17:43)と書かれているからである。まことに泥である。近づく者を汚すからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.7

7

Fugiamus ergo injustitiam, ne luteis sordibus inquinemur, atque in ejus voraginem non pes noster exterior, sed, quod est gravius, mens nostra mergatur.

PL 14, 953B

ゆえに不義を避けよう。泥の汚れに我々が汚されないように、またその深みに、外側の足ではなく、いっそう重大なことに我々の精神が沈められないように。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.8

8

Et philosophia quidem aurum se quaerere dicit; sed lutum versat, quae divinitatem quaerit in statuis; sed vasa figuli virga confringet.

PL 14, 953B

なるほど哲学は金を探していると言う。だが泥をかき回している。像の中に神性を探しているからである。しかし、陶工の器は杖が打ち砕く。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.1.9

9

Nos aurum quaerimus, quo corpora nostra mundemus, mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes; ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur. Bonum aurum, sanguis est Christi, dives ad pretium, profluus ad lavandum omne peccatum. Ordinem diximus, titulum consideremus.

PL 14, 953B

我々は、我々の体を清めるために金を探す。イエス・キリストの死を我々の体に帯び歩き、イエス・キリストの命が我々の体に現れるためである。善い金とは、キリストの血である。代価として豊かであり、あらゆる罪を洗うために豊かに流れる。順序は述べた。表題を考察しよう。