Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.72.1
Diximus sensum: sed expressius qui locus sit afflictationis, considerare nos convenit. Utrum hic mundus, qui in maligno positus est: an vero caro nostra, in qua anima nostra humiliatur, dum in istius carnis descendit societatem: an adversa quibus exercemur in hoc corpore constituti, in quo ingemiscimus gravati; quod nolumus spoliari, sed supervestiri?
PL 14, 1124B我々は〔この句の〕意味を述べた。しかし、苦難の場がどこであるかを、より明確に考えるのが適切である。悪しき者の内に置かれているこの世界か。それとも、我々の魂がこの肉との交わりに降るときに辱められる、我々の肉か。それとも、この体の中に置かれて我々が試練を受ける逆境か。我々はその中で重荷を負ってうめく。我々は、脱がされることではなく、上にさらに着ることを望む。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.72.2
Gravis enim labor est dum exspectamus, ut absorbeatur mortale hoc a vita, quo nos exspoliare debemus; minore enim labore exspoliatur, quam absorbetur. Et vide ne ea diversitas sit exspoliantis se, et exspectantis ut absorbeatur a vita.
PL 14, 1124B実に、この死ぬべきものが命に呑み込まれるのを我々が待つあいだ、労苦は重い。我々はこの死ぬべきものを自分から脱ぎ去らねばならないのである。脱ぎ去られるほうが、呑み込まれるよりも労が少ないからである。自分を脱ぐ者と、命に呑み込まれるのを待つ者との相違が、それではないかと見て取れ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.72.3
Exspoliat gratia, absorbet poenitentia: exspoliat sublimitas mentis, absorbet diligentia. Quomodo autem dubites quod afflictationis hic locus sit, quando corpus est mortis, in quo operit nos etiam umbra mortis?
PL 14, 1124B恩寵が脱がせ、悔い改めが呑み込む。精神の高さが脱がせ、勤勉が呑み込む。ところで、体が死の体であって、その中で死の陰さえも我々を覆うのに、ここが苦難の場であることを、どうしてあなたは疑えようか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.72.4
Et ideo ad lucernam illam semper debemus intendere, quae est verbum Dei; ut sciamus quemadmodum nostri animi semitas dirigamus et vestigia mentis interna, ut lux animorum solvat tenebras corporales.
PL 14, 1124Cそれゆえ我々は、あの灯火、すなわち神の言葉に、つねに目を向けねばならない。それによって、我々の心の小道と精神の内なる足跡をどのように正すかを知り、心の光が体の闇を解くようにするためである。