Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.85.1
Quis autem est, qui cum voce laudis et confessionis Domino sacrificavit; nisi Princeps omnium sacerdotum, qui et vota pro omnibus vovit et reddidit? Solus enim effectus sui habuit potestatem.
PL 14, 1130A賛美と告白の声をもって主にいけにえを献げた者は、誰であろうか。すべての祭司たちの大祭司、すべての人のために誓願を立て、それを果たした者のほかにない。彼のみが、自らの成就する力を持っていたからである〔effectus sui の係りは定かでない。自らの誓願を成し遂げる力と取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.85.2
Sicut enim Jonas missus est in mare, et quievit mare a commotione sua; ita Dominus noster Jesus Christus venit in hunc mundum, ut mundum lucrifaceret, et sanguine suo omnia pacificaret, sive terrena, sive coelestia.
PL 14, 1130Aヨナが海に投げ込まれ、海がそのうねりから静まったように、我々の主イエス・キリストはこの世に来て、世を獲得し、自らの血によってすべてのものを、地上のものも天上のものも、平和にした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.85.3
Adventu igitur suo redemit universos homines; et provocavit ad Dei cultum operibus suis, cum mortuos resuscitaret, sanaret infirmos, timorem Dei humanis infundens affectibus.
PL 14, 1130Bそれゆえ、彼はその到来によってすべての人を贖い、その業によって神への礼拝へと人々を促した。死者をよみがえらせ、病人を癒し、神への畏れを人の心情に注ぎ込んだのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.85.4
Ipse est qui sacrificavit Domino sacrificium salutare pro nobis, et dignas conversionis nostrae hostias Deo obtulit; ipse est qui dormivit, et evigilavit.
PL 14, 1130B我々のために、救いのいけにえを主に献げ、我々の回心にふさわしい犠牲を神に献げたのは、彼自身である。眠り、そして目覚めたのは、彼自身である。