Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.19.1
Denique nomina eorum in terris ipsorum; quia opera eorum corruptibilia atque terrena. Et ideo ibi scribuntur eorum nomina, ubi vivere maluerunt.
PL 14, 1163Aそして彼らの名は、彼ら自身の地の上にある。彼らの業が朽ちるものであり、地に属するものだからである。それゆえ、彼らの名は、生きることを望んだその場所に記される。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.19.2
Qui autem elevaverunt opera sua, iis dicitur: Nolite gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt: sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) .
PL 14, 1163Aしかし、自らの業を高く上げた者たちには、こう言われる。「悪霊が汝らに服従したことを喜ぶな。むしろ、汝らの名が天に書かれていることを喜べ」(ルカ10:20)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.19.3
Hinc ergo intelligamus quia non otiose Dominus eos arguit, qui aedificabant sibi sepulcra, vel tumulos prophetarum, et exornabant ea (Matth. XXIII, 28) . Condemnantur enim Judaei, qui prophetis quos occiderant, terrena solatia, non aeterna praemia deferebant.
PL 14, 1163Bここから我々は、主が、自分たちのために墓、すなわち預言者たちの墳墓を築き、それを飾っていた者たち(マタイ23:28)を咎めたのは、理由のないことではないと悟ろう。ユダヤ人は、自分たちが殺した預言者たちに、永遠の報いではなく、地上の慰めを捧げたのであり、それゆえ罪に定められるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.19.4
Ideoque prohibet, ut discipulus suus sepeliat patrem (Matth. VIII, 22) ; quia aeterno Patri sine cessatione esse debet intentus. Et in Esaiae libro scriptum est: Quid, inquit, quia aedificasti et excidisti tibi sepulcrum (Esai. XXII, 6) ?
PL 14, 1163Bそれゆえ主は、自分の弟子が父を葬ることを禁じる(マタイ8:22)。永遠の父に、絶え間なく心を向けているべきだからである。イザヤの書にも書かれている。「汝が自分のために墓を築き、掘ったとは、どういうことか」と彼は言う(イザヤ22:6)〔引照は刷られたまま。この言葉はイザヤ22:16 にある〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.19.5
Et reprehenditur Maria, quae Christum in tumulo requirebat. Relinque sepulcra, quae reliquerunt, qui audita voce Domini in ipsius passione surrexere de tumulis. Noli inter mortuos habitare, qui vivis.
PL 14, 1163Bまたマリアは、墓の中にキリストを探していたことで咎められる。墓を離れよ。主の声を聞き、その受難のときに墓から起き上がった者たちが、墓を離れたのである。生きているあなたは、死者の間に住むな。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.19.6
Audi vocem resuscitantis Jesu: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; ut lumen tibi Christi infundatur (Ephes. V, 14) . Alterum lumen ejus Spiritus sanctus est, qui apostolis sanctis in dispersione linguarum tamquam ignis illuxit.
PL 14, 1163B復活させるイエスの声を聞け。「眠る者よ、起きよ。死者の中から立ち上がれ。キリストの光が汝に注がれるために」(エフェソ5:14)。彼のもう一つの光は聖なる霊であり、諸言語の分散の中で、聖なる使徒たちに火のように輝いた。